Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
771
JPEG-Download
 

1606.

771

editione legimus:. Potui, quod res est, recensere, stellae finem non ante

Februarium hujus anni certum fuisse, quaeque prima hujus libelli parte de eascripta et disputata sunt astronomice, physice, metaphysice, ea sic in paratofuisse, ut praeteritis vernalibus nundinis Francofurtensibus prodire potuerint,nisi me spes adventuri typographi fefellisset. De significationibus vero, quasaltera parte complexus luic usque traxi, scribere, rem esse taediosam, per-plexam multisque curis et anxietatibus exercitam, ut animus, demonstrationi-bus geometricis assuetus, considerata fundamentorum vitiositate, diutissime in-star jumenti pertinacis restitet, donec plagis et verborum probris adactus pedemin hac lacuna ponat etc.

Maximiliano, Austriae Archiduei, librum offerens scribit: Moras libellus ipseexcusat. Stella num exstincta sit, non ante Martium hujus anni sciri potuit.Ex eo ad nundinas vernales angustius fuit spatium, quam ut totum libellumperficere possem. Aestas vero haec quae non exhibuit impedimenta? Itaquevix ad Idus Septembres archetypum perfeci et Francofurtum commendavi tan-demque ante triduum exemplaria impressa nactus fui.

Libellos quos Keplerus libro de Stella Nova subjunxit: De Stella in CygnoNarratio Astronomica et De Jesu Christi Vero Anno Natalitio, inscripsit prioremL. Baroni J. F. Iloffmanno, posteriorem Joanni Barwitio „Imp. Budolpbo aconsiliis aulicis et secretis intimis“.

In epistola dedicatoria ad Iloffmannum data (non adseripto die) haec illiKeplerus in memoriam revocat: Quartus hic annus est, ex quo primum ad nosPragam fama novae stellae in Cygno exortae pervenit (cfr. vol. II. p. 751).Erat tunc recens nobis dolor ex acerbo funere Tychonis Brabei, quem cumalia multa, tum hoc quoque reddebat acerbissimum, quod ab illo temporepretiosissima illa supellex instrumentorum astronomicorum, quae Braheus inBohemiam intulerat, quodam inextricabili fato claustris et obicibus positisdelitescebat in tenebris. Itaque cum eorum usus esset mihi interclusus, tuatamen libera litate paulo ante provisum erat meae inopiae. Nimirum praevi-deras jam ante divino quodam instinctu, quorsum res astronomicae, hoc magistrodestitutae, olim vergerent: itaque vivo ctiamnmn Brabeo et vix annum inBohemia versato, partem curarum ultro in te transtulisti; denique quadrantemazimuthaiem et sextantem, ex ferro hunc, illum cx orichalco, tuis sumtibus adimaginem Braheanorum conformatos nonnullo sumtu comparasti; quae instru-menta Brabeo mortuo paulo prius quam de stella audissemus meis usibus absG. Tua permissa possidebam.

Quae itaque in hac stella hisce tuis instrumentis observaveram quaequede ea dicenda essent astronomo, illo anno perscripta ct paucis aliquibus com-municata, cogitabam edere Tuoquc Nomini dedicare, quam promissionem me-ministi me coram facere. Quid causae vero fuit, cur id quod erat desti-

natum intermitteretur? Finem exspectare volebam novi phaenomeni intereaquead praecipuos mathematicos scripsi, collecturus eorum suffragia. Cum autemneque stella exstingueretur, nec ea promtitudine responderent mathematici quamsperabam, tempus interea lapsum est, donec post biennium et amplius ingensilla nova stella effulgeret in pede Serpentarii; cujus miraculi magnitudo cumluculentam aliquam dispntationem poscere videretur, aequum videbatur, utparva Cygni stella, novitatis non adeo confessae, sicuti claritate cedebatnuperae illi in Serpentario, sic locum etiam ei primum in libro concederet.

Etsi igitur hunc in modum jejuna facta est haec scriptio et pene in-digna, quae peculiari inscriptione a libro reliquo separaretur, tamen neque Tua

50 *