796
Vita Joannis Kepleri.
num solus ego novercam experior fortunam? Nimirum ut vel ex ipsa orationerecognosceres animum illuni, quem sunt qui adhuc mirantur me remisisse abca intentione, quam requirunt speculationes astronomicae. Quibus equidemuti non inficior suspensum me hactenus, imo mihi velut e manibus excussumfuisse studium astronomicum, ita demonstrandum putavi hoc libello, quamvisfatigantibus adversis, non omnem tamen studiorum curam fuisse remissam.Quam autem materiam fallendi temporis ingratissimi sub manus sumsissem,nisi ipsa tempora quaestionesque, quas tu Pragae tunc versans incendisti tuis-que hortationibus animum prostratum erexisti, ut ad jucunditatem studiorumpaulatim respiraret, eaque quae praecedentibus annis inter me ct quosdamdoctos viros agitata erant, publicae cognitionis causa colligerem, recognosce-rem, disponerem, quippe quae jam pon plus laboris, quam ferrent vires afflictianimi, requirerent, et quae placitura doctis, ex tuis deliciis experimento captosperare possem. . . . Porro quoque enitere cum pro te ipso, tum vero et interces-sionibus tuis apud D. Nie. a Burghausen, camerae Silesiacac praesidem, ut cumreflorescente mea diligentia in computationibus reflorescat et vestra benevo-lentia in adnumeratione debiti mei. Dabam Pragae Id. Apr. 1612 in
ipso procinctu migrationis meae.
„Proceres“ Austriacos adiit Keplerus, Lincii versatus mense Junio 1611, operamsuam offerens. Ad hanc petitionem d. 14. Junii benigne responderunt proceres, libe-raliter viaticum 100 florenorum assignarunt et pactionem proposuerunt, annuum sala-rium 400 florenorum constituentes. (Petitionem Kepleri, responsum Procerum et impera-toris Rudolphi assignationem 2000 florenorum vide vol. IV. p. 518 ss.) Res Lincianadilata est in annum 1612, quia, ut ipse dicit Keplerus, Rudolpbus discessum Kepleriex aula negavit.
Turbas Bohemicas spectans scripsit Vickenius (Majo) Keplero: „Cum videamet experiar, motum hunc contra nostrum Imperatorem retardaturum tabulas Rudol-phaeas, quas ego summo cum desiderio exspectavi et exspecto, et fortassis propterinfortunium D. Tcngnaglii (cfr. II. 811) lucem nunquam visuras: idcirco te diligenter
rogo, ut milii conficias tabulam aliquam. Tuam conditionem jam scire aveo,
dubito enim, an jam sis apud Imperatorem mansurus. Instauratio academiae Pragensismihi videtur ad Calendas Graecas futura. Provideo enim ruinam imminere regnoBohemiae.“ Ad hac Keplerus: Non male conjecisti: meditor vel discessum velsolutionem debiti mei. Caesariani vero offerunt annuos 800 in chartis, vellemin parato dimidium darent. Eadem spectans Remus scripsit Keplero: „Cum hodietanta bellorum et pestiferae infectionis periculosa sint tempora (prout et cum magnodolore audivi D. Tengnagelii adversam fortunam), non mirum est, quod artes et Musaesileant.“ Keplerus respondit: Ex quo D. Tengnaglius adversis fatis animum adpolitica transtulit, instrumenta Brahei pereunt egoque solus supersum, qtiispeculando artem qua possum promoveo. Oculis imbecillibus utor, nec vale-tudo ad nocturna frigora toleranda sufficit, praesertim solitario. Quid veroLinciana conditio, ad quam jamjam transire constitui rege probante, profuturasit observationibus, tempus dabit. (Ex epistola d. d. 18. Martii 1612.) Quae scripsitPapius, consolatus Keplerum de mortua uxore, leguntur vol. VI. p. 26. Haec hissupplemus: „Non est quod excruciet te memoria litigiorum, quae inter conjuges essesolent etiam pios et optime moratos. Ea fert occasio, Satanas subministrat etiammulta per improbos, occupationes’ nostrae literariae nos etiam morosiores efficiunt.Sed quid amplius? Deus v.an&ioyvaarrfi animos nostros perspectos habet et imbecillita-tem nostram: satis gravis divina animadversio jam fuit in id, quod tu humanitus de-liquisti. Nosti meam uxorem cum tua beata merito comparandam esse pietate omni-