808
Vita Joannis Kepleri.
Benjamin Ursinus (cfr. vol. II. p. 572) d. 7. Cal. Junii Praga haec datKeplero: Etsi plus satis doluerim, quod non potuerim tibi et tuis ante abitum vale-dicere, gratulor tamen tibi de errore tali, qui te illi conciliavit, quae forte lubentioreanimo excepit quam ego Vale tuum. Miror interim, qua ratione tui ipsius adeo ob-litus sis, ut eam mihi praeripias, quam antea, dum de matre cogitaveras, milii desti-naveras. De perspicillis quod scribis, gratissimum milii est auditu. Homo enim
morosissimus, instrumenti dominus, non credis quam urgeat ipsum instrumentum;solutionem omnem respuit. Interim me apud Teuffelianos, quos ante ob amorem scis
a me alieniores esse, distrahit eosque contra me armat animatque. Teuffeliani
quotidie domini mei aures vellicant mendaciis, obtrectationibus me et herilem filiam
lacessunt. Multo potius tecum esse mallem teque doctore et ductore penetrare
in abditiora Urauiae adyta, quam purpuratorum istorum somnos et cavillos pati. —Die 7. Augusti: Quae petis de libris coemendis efficiam propediem ipseque tibi affe-ram. — Idibus Sextilis: Plane animo sedet meo, tecum vivere, quam diu Deus et tuipse volueritis. Injurius tibi essem, si quam spem de me concepisti ea te defrauda-rem nec e re mea est, diutius hic subsistere, ita plane studiis meis excidi. — Die11. Septembris: Ad ternas tuas, quas simul hodie accepi, hoc respondeo. . .. Dabooperam, ut quam cautissime, quam citissime a me curentur. Heri fui cum Wackerio,aegre ille fert absentiam tuam. Dedit mihi librum italicum, Galilaei novum discur-sum de iis, quae sub aqua accidunt quaeque in ca moventur. Hunc ego proximisdiebus latinitati donabo. Interim semper quasdam pagellas per nuncios a me habebis.Absolvi quatcrnionem, sed ob temporis angustiam describere non licet. Non credis,quam optem tecum esse. — Brevi post Ursinus Lincium profectus esse videtur, cumproximae quae exstant literae Ursini datae sint Lincii d. 15. Februarii 1613 ad Kep-lerum absentem (vide annum seq.).
Adliteras Remi anno 1611 datas respondit Keplerus d. 18 Martii 1612 (Pragae),dubia illius de hypothesi Copernicana tollere studens (VI. 53). De Calendario, scribit,esse sibi ad manus manuscriptum Colloquium lingua teutonica (v. annum seq.) Finemfaciens dicit, de motu octavae sphaerae nihil se habere ex suis observationibus, quodRemo contradicat. (Quae sequuntur leguntur supra p. 797.)
Ex epistola Marquardi Freheri Fraucofurti data d. 21. Sept. colligendum, Kep-lerum scripsisse ad illum de rebus chronologicis; gratias agens pro acceptis literis pergitFreherus: „De Einhardo et Jarma videre lusus tuos aveo. Ego non plane totam fabellamesse censeo, sed aliquid veri iuesse.“ Marcus Welserus misit Keplero d. 22. Oct.„Apellis mei literas“, judicium Kepleri (de maculis solaribus) expetens.
Epistola ad S. Marium, quem supra diximus, data est Pragae d. 10. Nov. etpraeter ea, quae „marginales“ ad Dioptricam attinent, haec habet: De pene summocirculatorum Jovis existimaveram, me paulo mimis 8 dies invenisse in ejusperiodo, at rariores observationes habui ob oculorum et instrumenti defec-tum. Quod tabulas attinet, possem et ego Fabricium amicum praever-
tere edendo illas, quas habeo paratas. At cui bono? Nimirum ut rursumOriganus aut Maginus aliquas mixtas nobis obtrudat Ephemeridas? Petiit ame Maginus ante biennium meas tabulas, at negavi ei in hunc usum, quinpotius obtuli conditionem computandarum in commune Ephemeridum. Ma-culas Solis inde ab anno observavi pulcherrime. Existimo esse analogonquippiam nubium terrestrium, quod Solis globus, suopte aestu coctus, excernat,materiam forte cometarum, qui forte a Sole prodeunt. — Vidi 30. Maji duoscolliculos in interiori speciei solaris circulo, quem formabat Luna corpore; suntigitur etiam in circumferentia Lunae montes, quibus aegre carere se Galilaeushaud obscure significaverat. (Reliqua quae insunt his literis leguntur vol. II.