1620 . 1621 .
879
pediem submittetur integratio, titulus sc. cum praeambulo. Hic en tibi lusumextractum ex opere majori, si tamen non etiam hunc dudum habes. Vale.
Die 31. Maji: Reversus Tubingam sum ad mea latrocinia urbana protribunali. Nactus subito hunc studiosum Noriberga venientem, salutem tibiper hunc latorem, ipsi forte salutarem, scribere, de Prospero percontari, deni-que illud te rogare volui, ut si potes Procli Hypotyposeon libellum graecum,Basileae impressum, si qua potes ex bibliotheca mihi vel coemas vel uten-dum transmittas, denique uti valeas significes. Plura non sufficit calamuscontumax locusque ineptus meditationi et hospes morosus. Vale.
Die 21. Augusti: Annus circumagitur, necdum negotia mea finem habent.Exemplaria libri IV. Epitomes omnino 17 mecum attuli Lincio, quae distractasunt. Nunc filia mea Ratisbona Lincium descendit, ut proferat e supellecti-libus meis exemplaria omnia. Omnino persuasus sum, Gringalletum duoaccepisse, ut eorum unum (sine tamen titulo, qui Tubingae impressus) tibirelinqueret. Liber V. VI. VII. Francofurti est apud Tampachium; spero pro-diturum nundinis. Recudit et Mysterium cum notis meis. Tertio respondiD. de Fluctibus ineptissimo libro, poenitet operae, sed promisi Tampachio;nescio an hoc responsum sit proditurum jam. *)
De Prospero accepi a Schickardo, missum Francofurtum. Non laboroamplius ut edatur, modo ne mihi pereat exemplum. Alteram latinam pagi-nam vereor ne ipsi Prospero sit impedimento, malim omitti illam. De teaudio raXatnmQeoj&ar, id si est propter mea verba folio tuo 362, doleo meavel opera vel indigentia tuam promtitudinem, antea nimium in me nyonerri,prolicitam in aliquod tui status incommodum. Nudius per studiosum rogavide Proclo; nunc exemplum nactus eam operam tibi remitto. Multa nox est,desino. Vale.
De editione librorum posteriorum Epitomes haec.dicit Keplerus: E praeloquiisEphemeridum apparet, semel atque iterum mutatam esse formam calculi (mo-tuum Lunae), quippe fluctuante passimque impingente assensu. Hac crucedenique liberavit astronomiam praecipua speculationum mearum felicitas menseAprili anni 1620. (III. 661 ss.) cum appareret, supervacuum esse alterum Lunaeecccntricum. Jamque tempus erat, ultimum colophonem imponendi libroquarto Epitomes, quo facto ad editionem illius operam transtuli media interarma Bavarica crebrosque morbos et mortes tam militum quam civium. Quinetiam Ephemeris in annum 1621. computata statim fuit ex hoc simplici Lunaeeccentrico, verum itineris mei necessitate prohibitus Ephemeridem illam hac-tenus edere non potui. Etsi post editum librum IV. (Epitomes) domo
absum, nec parum temporis itineribus curisque forensibus insumo, potioritamen temporis parte mihi licuit interquiescere, atque illam omnem ego incuram hujus editionis impendi. Tubingam ut veni exeunte auno 1620, coepiquaestiones, ut de ceteris planetis, sic etiam de Luna ex hypothesi physicatandem inventa conscribere. Mox ut Ratisbonam ad familiam redii, easdemrevidi describendasque dedi. Interim iibri VI. partem ultimam, hactenus dila-tam, nunc aggressus inveni laboriosam. Monachii breve mihi tempus
constitutione epocharum et computatione eclipsium intercessit. Statimque utTubingam redii, etiam partem libri VI. quartam repetito labore interpolandam
*) Epistola dedicatoria editionis secnndae Mysterii data est ad Ordines StyriacosFrancofurti d. 30. Junii 1621, Apologia Harmoniae (contra Fluddium) scripta mense Augustoanno 1621, in titulo habet annum 1622.