Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
882
JPEG-Download
 

882

Vita Joannis Kepleri.

rogo mihi describas mihique hanc voluptatem ne invideas. Straussium meonomine saluta et siquidem adhuc haeret in opinione probati criminis, quod

meis intentatum novit, secundiori nuncio exhilara. Quod gaudere te

dicis, faciam equidem ut gaudeas amplius, imo potius dolori, quem aliquam-diu te fovisse intelligo, ut supervacaneo irascaris. Nunquam enim nec loconec conditione sum motus, solus pene hoc sum consecutus, ut de calamitati-bus patriae nihil ad me pertingeret, etsi voluptatem ex incolumitate corrumpitdolor ex dedecore, veluti dulcissima patria meum solius commercium asper-nante, quacum penitus occumbere bonus quisque optaverit. Sed pensavitfelicitatem propriam calamitas alia, longe a bello publico distincta, communismihi cum fratribus meis, quam privatus nobis hostis atrocissimus intulit, cujusego conatibus ut socias fraternasque manus opponerem, petita absentiae veniaLincio sum profectus in Wirtembergiam, jussa uxore cum familia me Ratis-bonam usque sequi, ut ea et extra periculum incommodorum belli et mihipropior esset; praevideram enim, annuam fore meam absentiam.

Eo in itinere scripsi de eclipsibus. Habeo librum, in quo eclipsesomnes ab anno 1572 observatae cum observationibus meis, Tychonis aliorum-que et cum calculo restitutionis meae ultimae. Non ulla tamen mihi suppetitoccasio imprimendi, priusquam conquiescant hi motus Germaniae. (Ex episto-lis datis Julio 1623 et Februario 1624.)

Quae Keplerus hic obscurius signißcaverat, postea explicavit Criigero, scri-benti : Straussius jam nuncio isto de tuis secundiori exhilaratus est anno praeteritoa fratre tuo germano. Fuit enim is et Regiomonti et Ilafniae et Dantisci, ubi etme liberavit ista sollicitudine. Rogas tibi ne invideam voluptatem videudi falsosillos colores, quibus tua hujus quiuquennii fortuna mihi depicta fuit. Quoniam itavis, facio. Propter austriaca bella dicebaris emigrasse Tubingam, interim deditoBavaris Lincio, quicquid rerum tuarum in typographia inventum, a militibus direptum,laceratum, von beu Sdjriftcu ter SDnitfcve» trabe man Sugelu, uou ben ©cbvucftcn tmb ge={djriebciteu Sogen Patronen gemacht, ablatum etiam et obsignatum observationum Tychoni-carum thesaurum, quem tamen suscepto ad Bavariae ducem itinere per supplicationemreceperis. In patria porro tua sive matrem sive sororem (jam enim excidit) insimu-latam et publice accusatam nescio cujus veneficii, quo crimine depellendo tu multiset itineribus et impensis et animi doloribus fueris exagitatus. Ilaec amico hic meocuidam literario Tubinga tunc significata. Tantis itaque curis te feliciter defunctumnon immerito gavisus sum.

His Keplerus respondit: De mea fortuna per superiores annos certioraomnia et mitiora penes vos, quam in hac ipsa urbe post meum abitum. Depericulo quidem typographiac, chartarum, observationum, nihil est. At dematre nimio quam verum.

Haec sequitur descriptio actionis contra matrem institutam, quam supra p. 361proposuimus. Deinde pergit Keplerus:

At hic per meam absentiam spargebatur, me propter temeritatem Nage-lianae similem iram meruisse Caesaris, cumque effugerim (paucissimis enimcausam abitus mei credideram), magnam a Caesare summam constitutam incaput meum, quin etiam flammis tradita exemplaria Calendarii omnia, quodtunc fieri non potuit, cum nullum scripserim. Post factum est superiori Decembri(scripta haec sunt d. 9. Sept. 1624) in Styria, nullum ob Prognosticum, sed quiade praecellentia contendunt provinciae. Quae sequuntur legantur ad annum 1624.

1622 . „Revolutio“ anni nihil habet nisi horoscopum. Initio anni Keplerus