Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
884
JPEG-Download
 

884

Vita Joannia Kepleri

nach der publication zu trachten, als hat sich entlieh der hiesige Trucker zuTruckung des Diskurs halber angemeldet. (Ex epistola dedicatoria, data Linciid. 6. Februarii.) — Vespera diei 14. Aprilis exivi in montem Lincio imminen-tem, si forte mihi contingeret, utrUmque luminare simul spectare in refractio-nibus, quia Luna deficiens adhuc erat occubitura. Verum orta nubila peneomnem conspectum eclipsis eripuerunt.

Initio anni Keplerus per literas adiit Besoldum; quae scripserit e responsione Be-soldi d. 12. Apr. apparet: Certiorem me fecisti de edendo scripto theologico; sed cumpetas judicium meum, libere id pronunciabo. Nempe malle me, ut in herba partus illeopprimatur, vereor enim ut futurus sit monstrosus, id est neutri parti placiturus. Egoacquiesco plane in piorum et priscorum Patrum traditione. Putavi, turbas nostras hic sup-pressas esse, mirorque iterum ad vos a nostratibus literas exaratas, turbarum novarumconeitatrices. Graviter hic pugnatur contra Mentzerum etc. (Tlieol. prof. Giessensem,multis celebrem scriptis theologicis) ... De filio nato gratulor tibi; ceterum Virido-marii nomen inter nullos sanctos potui hactenus invenire. Fuit tamen id nomen magna-tibus Gotthorum et Francorum non infrequens. Maestlinus ad scribendum adigi nequit.

Idem sine dubio spectat opusculum Keplerus, d. 21. AugustiBerneggero scribens:

S. P. D. Clarissime Vir, amice charissime. Inter turbas nundinales,obrutus praesentia hospitis generosi cum filia, scribo breviter. Interim mittolegendas has chartas, et si potes clam citra incommodum imprimendas meissumtibus, sic tamen, ut exemplaria non ultra 100, non relicto ullo impres-sionis vestigio. Si tu vereris operam palam praestare, da negotium tabel-lario, quid agere debeat, ut bene haec curentur, et tamen ipse nesciat, quaesit materia, et ut portet ipse exemplaria Ulmam usque. Quodsi non omniapoterit portare, tu fidus esto custos reliquorum. Quodsi non imprimetur haec„Apologia“, nec potest imprimi, remitte illam, quia exemplo careo; pecuniamvero ad D. Lansium vel D. Chr. Besoldum Tubingam. Vale.

Berneggerum diligenter exsecutum esse mandatum Kepleri, ex hac ipsius re-sponsione (d. Lincii 4. Dec.) apparet:

S. P. D. Clarissime vir, amicorum ocelle. Paterisne ut cum plebeculaJudaeorum exclamem, omnia bene fecit et surdos debitores fecit audire petitio-nem creditoris et mutas chartas manuscriptas loqui publicis literis. Ad amus-sim omnia, tantum in 6 tuis exemplaribus ista muta: folio 1. Srrbijdjen nonSiibifdjen; alibi: Qlujjtefung jo pieler SSiidjer, non 2fujjlegung. Quid faciam contra?Perpetuone tibi gravis et in officiis mutuis sterilis animo angar? — Qualefuerit hoc scriptum nescimus, neque alii, harum rerum periti, nos edocere potuerunt.Ex correcturis, quas Keplerus supra profert, et voce „Confessio“ in revol. anni et exliteris Besoldi concludere licet, repetiisse Keplerum in hoc scripto litem de sacracoena cum theologis Wiirttembergicis.

Epistolae hoc anno multae occurrunt amicorum, paucae Kepleri. Egit cumHebenstreitio de typo Rudolphinarum Ulmam transferendo, cum Schickardo de stellain Cygno (cfr. vol. II.'p. 758) et de refractione, de edendis logarithmis, cum PhilippoHassiae Landgravio et Anglo Günthero de iisdem, cum Criigero de cometis et aliisrebus astronomicis; Berneggero nunciat, se „lunarem astronomiam“ (Somnium) utprimum Lincium sit reversus, coepisse notis illustrare. In Mss. Pulkov. deprehendi-mus Ephemerida Mercurii (Aug.), computationem tabulae latitudinum Lunae ad Ru-dolphinas (20. Sept.); „inquisitio, quorsum recidat apogaeum initio mundi; explo-ratio, an quaelibet Solis epocharum prolongat mensem“ (23. Oct.); probatio aequi-noctii Hipparchi (8. Nov.); „praeceptum locum Solis verum invenire“ (28. Nov.); ob-servationes planetarum et Lunae, adhibito tubo optico (6. Febr. et 17. Julii); die