904
Vita Joannis Kepleri.
semestre petii; nam tuarum hactenus nihil accepi ex quo obsidionem Linciitoleravi. Vale tuamquc uxorem et notos omnes saluta. Ulmac 16 ./ 2 G. Dec. 1626 .
E. T. Amicus et hospes
Jo. Kepler.
1627. Revolutio anni. Edidi Ulmae Tabulas Rudolphinas. Septembriivi Francofurtum, Novembri Ulmam, Ratisbonam, Decembri Pragam.
Quae hoc anno Keplerus per literas egit cum Berneggero et Schickardoleguntur vol. VI. p. 619 ss. Ex epistolis ad Berneggerum apparet, Keplerum propo-situm habuisse, editis Tabulis secedere in locum „eas docendi“ in Germania vel extra,patriam, paulo post vero mutato consilio scribit, rationes se habere domesticas, quaese arctius alligent Austriae, quamvis nondum securus sit „proposito Caesaris tam mi-naci“, num diutius ibi possit morari. „Hactenus, inquit, sedi Liucii salario suffultusprocerum, aulicum in augmenti honorarii parte reputavi nec ursi sollicite; typogra-pbiam aliquam introduxi adjuvique pro viribus, opuscula nonnulla excudi. At nuncperiit Austria; si revertar, in aulam concedendum erit“ (6. Apr). „Circumspicio oc-casiones, manendi in Germania superiori, praesertim cum omnes evangelici ex Austriarelegentur: metus itaque me habet, ne et ego exulibus accensear, loco gratiae, quafrucbar hactenus. Eundum tamen est Lincium, elocatae pecuniae causa“ (1. Oct).Consilium sibi expetit Berneggeri de distrahendis Tabulis, refert de Ilyperaspiste(VII. 156), absolutum typum Tabularum initio Septembris. In epistolis ad Schickar-dum (scriptis a die 23. Jan. ad 19. Nov.) agit Keplerus de filio Ludo vico Tubingaedegente, de conficienda tabula orbis Terrae, quam Rudolphinis addere parabat(VI. 628), denique de professione Scbickardi (VI. 632 ss). Pluribus disserit Keplerusde filio ejusque ingenio et moribus, sicut etiam de rebus suis domesticis in bis adSchickardum (19. Aprilis) datis literis.
S. P. D. Literis tuis, postridie Pascitatis scriptis, quas post decimumaccepi diem, causam filii mei summa in ipsum fide egisti. Agnosco et argu-menta ab ipso suppeditata. Verum si res ita habet ut schedae ejus referunt,tuque tuum etiam addis testimonium, nihil fuit opus tantis molitionibus.Potuit ille scripta epistola sibi et mihi parcere. Verum nota est mihi homi-nis contumacia et subdola tergiversatio, cujus quam primum vel levissimame afflat aura, bilis mihi accenditur. Sequor en tuum amici consilium: habesfilium, habeto et patrem tuae hic potestatis, atque utinam haberes tam facilemet illum. Etsi non sum adeo hebes quin intelligam, quam inter vos ver-suram instituatis, utinam non tuo damno. Malim, postquam hoc virus estomacho dudum ejeci, rem omnem sine fuco detexisses. Nam cur ille scripsitad sororem, se, postquam a me reversus est, octo florenos a Doctore mutua-tum? Cur cistae non meminit? Imo cur ad me rationes suas expensarumnon scripsit? Cur nunquam ille characterem assumit filialis in patrem fiduciaeliteris demonstrandae? Cur illo contumaci silentio locum facit meis suspicio-nibus, cum sciat rumoribus ad me perferri singula, quae ille seu Tubingaesive alibi factitet? Cur nihil de Doctoris ad meas literas responso renuncia-vit, literarum suppressarum, expilatae inclusae pecuniae reum se hoc silentiofecit? Cur non occurrit his cogitationibus meis, si innocens est? Cur nonparcit parenti ? Quicquid subsit, hoc scias, nulla te re magis amicitiam, quaenos inter tenuit hactenus, laedere posse, quam si de tuo aliquid dederis, quodme diutius celes. Cum autem dico, de tuo, ex meo non ex tuo sensu loquor.Nam vagatur animus per memoriam aliarum literarum. Ad argumenta trans-eo: nam animus, a bile superiori aeger, ut tenerrimus est, ita facile move-