Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
906
JPEG-Download
 

906

Vita Joannis Kepleri,

abirem, filio meo, quem in transitu jusseram me exspectare, 13 fiorenorumsummam, quam deberet diversis, ostendenti permisi Stuccardiae florenos 20,obtestatus euin, ut totam summam tibi traderet, ut cui debeam amplius etiamaliquid. Jam ut eum Eslingae reditum meum exspectantem offendi, negavitte domi tum fuisse seque dixit omnibus, etiam D. Thummio et tibi satis-fecisse, documenta omnia litoraria in scriniis habere Tubingae. Postquam adsororem meam veni Rosweldam, didici, illum insuper tres alios florenos ab eaextorsisse. De bis igitur 23 florenis exspecto rationes a filio, abs te verorescriptum, verenc tibi sit satisfactum, quod pervelim etiam per idoneum ali-quem a D. D. Thummio cxpisceris. Die 4. Martii 1628 haec dat Keplerus Schickardo:.... Ne tibi fiat injuria, dedi 20 flor, legato Argentinensium. Rogo ut liliummeum eo adigas, ut rationes expensorum illorum 23 fiorenorum manu sua

scriptas tibi exhibeat. De his 20 florenis quod erit residuum id filio meo

non aliter permitti velim, nisi quoties schedas attulerit sumtuum notoriorum velsua manu signatas cum subscripto die, vel ab iis, quibus debet. Ita fiet, uttu sis tutus a flagitationibus ipsius creditorum. (Cfr. vol. VI. p. 624.)*)

*) De vita Ludovici Kepleri liaec excerpsimus e „programmate in obitum ejusab academia Itegiomontana publice proposito“: Anno 1612. Caustadii in Moravia a vidua1’auritscbiana ct anno 1613. in civitate Welsensi a Jo. Seidentbalero, cive ejusdem primario,cum sorore educabatur, donec pater, a comitiis Ratisbonensibus redux factus, filium domumrevocaret, ut privata partim, partim publica in Linciensi gymnasio informatione feliciter instudiorum cursu piogrederetur. Anno 1619. eum patre Ratisbonam, tum 1624. Viennamsese conferens in poeseos ac philosophiae exercitiis, tnm et arte sculptoria tam egregiosfecit profectus, ut cum emblema quoddam ex instinctu patris a se affabre elaboratum Cae-sari obtulisset, et gratiam et praemium satis amplum inde reportarit. Anno 1626. ipse opecujusdam nobilis matronae ipso etiam patre inscio (v. s ) sese subduxit ac per avia Itatis-bonam primo, bine Altorffium et non diu post Sultzbaehium sese contulit, ubi a PrincipeKeo-Palatino Augusto gratiose susceptus lectiones publicas in gymnasio per integrum se-mestre audivit. Inde a Principe commeudatitias obtineus Tubingam profectus est ibidem-que anno 1627. primum in philosophia gradum obtinuit ac magisterii titulo non diu post(11. Febr. 1629.) est ornatus.

Collegium Medicum hoc testimonio dimittit Ludovicum Tubinga abeuntem:

Decanus, Professores et Roctores Incluti collegii Medici Tubiugensis Academiae Be-nevolo Lectori cum debita honoris et officiorum oblatione.

Qui has exhibebit litcras, Humauissimus et Doctissimus Vir Juvenis, Dominus Ludo-vicus Praga-Bohemns, Magni illius Atlantis et Caesariae Majestatis Mathematici, DominiJohannis Keppleri filius, ante semestre apud nos suum professus nomen in sanctae Hygieiaecultorum receptus est numerum. Interea temporis suum nobis tum studium in colenda pie-tate ac honestis moribus, cumprimis vero inaffectata illa comitate et candore, tum arte dis-cenda nostra medica, et audiendis lectionibus publicis ardorem et diligentiam pro virili pro-bavit. Et nisi alibi ei occasio minore sumtu studia contiuuaudi oblata esset, libeuter eumut fovimus hactenus, sic deinceps etiam fovissemus. Sed nunc commodis ejus ita flagitan-tibus bona ipsnm dimittimus cum gratia, omnibus bonis et doctis cnjuscunque ordiuis, quieum quoquo modo juvare potuerint, sedulo commendamus; non dubitantes, quin erga bene-factores suos ita. uti decet, gratum se praestiturus et aliquando ingenti Rei Literariae acpublicae, paternas aemulans virtutes, ornamento cum bono futurus sit Deo. Quo teste haecscripsimus, et sigillo facultatis nostrae insignivimus publico. Tubingae VI. Id. April. EpochaeChristianae MDCXXIX.

Medicinae studium aggressus est et ephorus constitutus Jo. Dieterici a lvarpffen, dica-sterii 'Wiirtembergensis praesidis emeriti filii unici, cum quo anno 1630 in Galliam eun-dum erat. At placuit eidem Rasileae subsistere, ubi annum integrum arti medicinali operamdedit. Postea Argentinam progressus (Berneggerus refert Schickardo Aprili 1631, Keplernmjuniorem Basileae aeris alieni difficultatibus laborare, in quibus opem suam imploraverit ali-quoties. Mense Julio: Kepleri nostri statum, nunc nobiscum agentis, ex ipsiusmet respon-sione cognosces. Basilienses ob inopinatum ejus abitum iratos sic satis placavi datisquead rectorem literis promisi, nonnisi solutis Basiliensium debitis omnibus eum ex urbe medimissurum), cum disputationem solennem iustituisset, interim de morte patris certior factus