912
Vita Joannis Kepleri.
Desinunt hoc anno annotationes Kepleri de fatis suis ad „Revolutiones annuas“,quas singulis annis praemisimus. Adscriptae vero sunt annis 1629 —1636 loca planc-tarum (horoscopi) et anno 1631 haec addita: N. 13. Anno sexagesimo ineunte fereest omnium planetarum idem situs. Nempe j), 2J., § quam proxime, 9 10gradibus citerior, et Q) in quadrato, illic sequenti, hic antecedenti et ca-pitis in sextili antecedenti. Ad annum 1635: Revolutio anni 64, quo annoascendens ad □ fj $ veniet.
1629 . Pauca sunt, quae hoc anno deprehendimus scripta a Keplero. Super-sunt epistolae tantum ad Berneggerum (literas ad Remum exhibuimus vol. VI. p. 63 ss.)et ad Wallenstenium (VI. 70), quae posteriores nil habent nisi calculos astrologicos,quos ad quaestiones Wallenstenii superstitiosas respondens instituerat Keplerus (d.3. Jan. petit Wallenstenius „ganz fleissig“, ut computet nativitatem regis Hungariae,quae non bene consentiat cum sua ipsius; Februario petit a Keplero, „dieweil er derZeitt das pre vnter den mathematicis hatt“, ut examinet themata imperatoris ejusquefiliorum, nec non regis Hispaniae, ab alio astronomo confecta, praecipue thema regisHungariae, „den mit derselbigen Nativitet fünde ich die meiste Angelegenheit.“ Paulopost locum scire cupit, quo eveniat conjunctio ti et Tj- anno 1643. ResponsionesKepleri ad has quaestiones datae sunt diebus 17. et 19. Februarii). In Mss. Pulko-viensibus deprehendimus, adseriptis diebus 13. et 14. Aprilis, inquisitionem, „an com-pendiose possit haberi logarithmus indicis per intervalla“, et „quomodo prosthaphae-resis possit computari per mesologarithmos sine tabula indicis?“
Absolutum est hoc anno supplementum Tabularum Rudolphinarum Sagani, in-scriptum: Sportula, genethliacis missa; Responsio ad Bartschium (d. Sagani postri-die Nonas Novembris); Admonitio ad astronomos.
Ex epistolis Kepleri et Berneggeri mutuis.
Berneggerus, praemissa relatione de pecunia pro Tabulis Rudolphinis accepta(VI. 625) et de Dasypodii Compendio mathematico (v. s. p. 145), sic pergit: Divinumquendam instinctum interpretor, quod obsequutus fui consilio tuo de non amplius irritandapotentissima impotentissimorum hominum factione (cfr. vol. VI. p. 621). Nam temporavides, nec potes non audivisse, quid nuper D. Z. acciderit. Excusa pridem sunt ali-quot scripti mei folia, quae ne typographo pereant, nondum deposui animum operisabsolvendi, si coelo Germanico sua serenitas et veritati libertas redierit. An tamenunquam reditura sit, tu, qui te siderum conscium, ipsarum praesentium calamitatumK^o(ii>r t ou demonstrasti, unus omnium optime nosse potes; et ut animi tui sententiampaucis ad me super hac re perscribere digneris, hoc audacius abs te contendo, quiavideor mihi pro necessitudine illa, quae tot annos inter nos intercessit, hoc facere bonacum pace tua posse. Non multos enim habes, opinor, antiquiores me clientes, certenullum tui amantiorem observantioremque. Vale. Argent. 13 /23. Jul. 1629.
Keplerus item exorsus de pecuniis et Compendio mathematico, ad alia Berneg-geri quaesita sic respondit: Eclipsis Solis fuit die 15./25. Dec., cujus finis Ar-gentinae spectari potuit et usque Augustani, Ocnipontem, Neapolin, Rhe-gium et usque ad Rheni ripam orientalissimam in Cliviis, Hollandiam,Scotiam, Oreadas. Conditur a mense Octobri Sol atra fuligine, videtur occu-biturus in ortu, videtur alter oriturus a meridie, cui necessario lis erit cumillius Phaethonte hujusque amicis, praesertim si eum spes ex hortis Hesperi-dum, quod eclipsis portendere videtur, destituerit. Et vos quidem amicosfore puto Solis alterius et nunc altum sapere super ea societate.
Prophetissa puella undecennis nos inter et Odera-Francofurtum Corbusiiextrema omnia minatur; fidem illi facit aetas, imperitia puerilis, numerus in-gens auditorum.