918
Vita Joannis Kepleri.
Berneggerus Keplero S. P. D. Quod felix, faustum fortunatumque Deusesse jubeat, aliquando tandem ad te, vir summe, viam adfectant, hodie sese itinericommissuri neonymphi nostri, gener cum filia; qui licet epistolae vice fungi queant,pro mea tamen in te veteri observantia et studio nolui eos absque literis ad te meisdimittere, si nihil aliud significaturis, saltem de peractis felicissime nuptiarum solen-nibus ampliorem facturis fidem. Nam post aegre submotum rivalem, virum quidemillum optimum et optabilem omnino filiae, nisi optabilior alius supervenisset vel potiusantevenisset, itemque post dispulsa impedimenta alia, quae fati, munus suum objectaaliqua difficultate commendaturi, morosa benignitas interposuit, nudius decimus (isfuit 2. Martii) ex voto nostro in primario urbis templo Christiano ritu felicibus au-spiciis firmatum fuit inter tuos illos matrimonium. Sponso parentis loco magnificusacademiae rector, D. Casparus Bitschius J. C. adfuit, et praeterea D. Melchior Sebi-zius, quo brabeuta in magna lectissimorum hominum frequentia medici doctoratus in-fula eodem illo mane erat ornatus, et D. Isaacus Malleolus, cui in professione mathe-matica seu vicarius seu pro re nata successor academici consilii decreto superioremense designatus erat, et denique frater ejus Fridericus. Ego, prout imperasti, vicestuas qualitercuuque sustinui, adjutus ab optimo fratre tuo Christophoro et filio Ludo-vico. Sponsae cum ornamento tum praesidio fuerunt ornatissimae matronae Marga-retha soror et patrima, tua D. Marchtrencheri uxor. Mea enim, quam pronubam iti-dem adesse voluisti, hoc non potuit, secundo partu filiolam nuper enixa, cujus initia-tione Christiana solenni testes et quasi sponsores sponsum sponsamque propridie nup-tiarum ut adhiberem, et nostrae necessitudinis arctius hoc facto vinculo adstringendaeet vero bene de novi matrimonii fructibus ominandi causa faciendum putavi. Reli-quus quoque deducentis pompae comitatus ex omnium ordinum lectissimis hominibusadeoque flore totius reipublicae constitit, unde tanta frequentia, quantam non temerevidimus, undique viae, qua incesseramus, oppletae, ut effusorum ad spectandum homi-num numerus grandiusculam aliquam urbem implere posse videretur. Hunc hono-rem cave putes habitum uni sponso sponsaeque, verum inprimis et Tibi, cujus prae-sentis exoptatissimo conspectu cum frui nobis haud licuerit, saltem in tuis necessitu-dinibus imaginibusque, filia inquam sponsa, quae in comitatu femineo velut inter ignesLuna minores effulserat, itemque fratre, sorore, filio, quos aliis alii nutu, digito mon-strabant alii, te jucundissime contemplati sumus.
A sacra solennitate digressos convivium excepit, opipare satis, ut temporumconditio ferebat, instructum, ad haec duabus vini nobilioris amphoris ab ampliss. reip.magistratu muneri datis honoratum, et quod caput est, frequentia convivarum ornatis-simorum illustre. Nec quicquam ad hilaritatem nisi musica defuit, cui jam pridemest cum publice silentium imperavimus, ne scilicet Hannibalem imitati, dum publiciscladibus illacrimantur alii, soli ridere videamur.
Ceterum hoc nobile neonymphorum invicem amantissimorum par in viam nuncpronum, quando non licet aliis officiis, saltem plenis omine bono votis prosequor,Deum ex animo comprecatus, ut eos per haec infesta itinera sanctorum angelorumsuorum praesidio non tutos modo, sed et securos praestet, salvos incolumesque et nuncdomum perducat, et olim academiae nostrae restituat, et se et magno illo Ivepplerodigna sobole beatos omnique maximarum felicitatum genere quam largissime cumu-latos efficiat. Tibi vero, Vir summe, de tali genero talique filia, quales ne conceptisquidem votis optare meliores queas, animitus, ut verbo dicam omnia, gratulor.*)
*) Berneggerus Schickardum his invitaverat ad nuptias Bartschii: S. P. D. Salveplurimum Excellentissime mi Schickarte.
Quod vides, invitaris ad nuptias egregii viri D. J. Bartschii, medici et mathematici,