Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
923
JPEG-Download
 

Amici Kepleri de ejus obitu.

923

esse suppeditaturum. Ipse interim suis, ut scribit, sumtibus excudit tabulas logarith-micas. Ilabeto et exemplum epithalamiorum, quorum aliqua mihi missa inter collegasdistribuenda, quod non feci tamen cum aliis de causis, tum ea praecipue, quod per-scriptum designati professoris titulum, etsi verum, tametsi aegris oculis antecesso-rem adhuc vivum valentemque et paucos quosdam alios, huic designationi parumaequos, aspecturos esse scirem. Statuerat ad nos cum suis venire praeterito paschate,suasi ne sine scholarcharum praescitu et consensu id faceret. Significavi etiam, vixspem esse salarii extraordinarii obtinendi, cum etiam ordinaria in hac temporum diffi-cultate aegre solvantur. (Ex lit. d. Argentorati 21. Jun. 1631.)

Schickardus ad Berneggerum: i)oleo vicem Keppleri (Ludovki) nostri, quod asuis tam longe dissitis adeo negligitur, et sortem ipsius consolor inclusis literis.Quodsi D. Bartschius esset propior, spero non deforet ipsi. Ceterum accepi exemplartabularum ejus et valde gratum fuit, inspiciundi copiam fuisse datam, adeoque jamstatim remitterem, nisi propter viarum pericula nondum esset satis tutum. Viae undi-que praedatoribus militibus repletae sunt, ut ne portas quidem oppidi secure liceategredi, adeo spoliant quosvis obvios in conspectu nostro. Heri syndicum academiaecapillis per amnem crudeliter tractum privarunt suo et comitis equo, hodie pharma-copoei ministrum, in suburbano horto plantam pro medicina quaerentem, pallio exue-runt et pileo, taliaque singulis pene horis contingunt. Quomodo autem Tubinga nostra etsimul omnis Ducatus Wiirtembergicus in fidem Caesaris pridie Cal. Julias comiti Fürsten-bergio, viginti millibus nos adorienti, dedita sit, ex publica fama procul dubio nosces. Ac-cidit hoc plane praeter meam et plerorumque nostrorum spem. Cum enim hostem transNicrum castra metantem et omnia ad oppugnationem expedientem cerneremus, nostrosvero cis flumen in aciem disponi, tormenta dirigi, quid aliud nisi rem seriam exspec-tassem? Amovi ergo paulo ante uxorem atque liberos, ne ipsorum ejulatu animusmeus emolliretur, inque aliam urbem Ilohenbergicae ditionis transtuli. Ego autem,Deo me commendans, omnem eventum sollicitus exspectavi. Sed gaudeo nunc maxime,bibliothecam mihi salvam mansisse. Nam quod aediculam in horto meo sunt demoliti,quod abegerunt pecora mea, quod alia damna dederunt, id multo aequius fero.

Audio tamen, vestrates male de nobis loqui, quod fortunae cesserimus. Verumannon prudentis est gubernatoris, vasa potius mari immergere, quam certissimumsubire naufragium, aut chirurgi, secare pedem potius, quam totum corpus pereat?Vires nostrae multo erant inferiores hostilibus, milites tantum 15000 et equitatus vixsubtriplum illorum. Insuper auxilia vicinorum nos destituebant. Ita misere mactandifuissemus, nisi Deus consilia saniora suggessisset. Vale Tubingae d. 18. Jul. 1631.

Bcrneggerus ad Schickardum: Monstravi proximam epistolam tuam amicis non-nullis eo fine, ut quam fama sequior de statu rerum vestrarum opinionem in animisnostrorum hominum defixerat, et ipsis et per eos aliis, quantum in me est, exemerim.Etsi namque regium est, ut inquit ille, cum bene facias, male audire, puto tamen in-teresse publice omnesque bonos in id elaborare debere, ut magnatibus auctoritas etexistimatio sua constet. (26. Jul. 1631.)

Ex epistola Petri Gassendi ad W. Schickardum (d. Parisiis Id. Jan. 1631):

. . . . Ceterum haec mihi in mentem flebilem casum revocant, quem tu ad Diodatumscripsisti. Deum immortalem! Igiturne Sol ille clarus literatorum Keplerus sic occu-buit, ut aeternae jam tenebrae illustrem adeo vultum obsideant? 0! Si querelis foretlocus, ut possemus merito jure cum natura expostulare, quod hominem divinissimumnisi immortali, at saltem Hamadryadum non donaverit aevo! Debebat saltem illiTerra annos Nestoreos non pauciores, a quo ipsa animam vitamque immortalem ac-cepisset. Teneriore affectu Luna, quae isto suo Sole exstincto et ipsa pati defectumvoluit, tentare visa, uum illum, quae olini Dioscurorum charitas fuit, alterna morte