970
Vita Joannis Kepleri.
luctando esses. Praemia mihi decreta a Caesare impediunt me, quo minusMarpurgum, ut Landgravios inter et me convenit, concedere possim. Lincioejiciuntur patroni mei, aula Imperatoris ambulat, inquieta est. Bohemia ab-sente Caesare me non fert, les> lata de non-romanis exercebitur. Superest exditionibus Caesaris unica Silesia, nec illa sine metu nec tuta. Quod autemFridlandius haec alimenta mihi decrevit, causa est, quia ante triennium meimpedivit, ut ad observationes Tychonis imprimendas Noribergenses a Caesarecompellati 4000 mihi non solverent.“ Has Pragae datas literas post annumsequebantur literae Kepleri Sagani scriptae: „Et prodesse volunt et delectarepoetae. Tu quoque impenso tuo studio milii commodandi dici non potestquantum me in hac turbulenta mea solitudine recrees. Nimirum et solitudoest, quae me sepositum ab urbibus imperii angit, cum lente et cum sumtumagno commeant literae, et turbae reformationis, me quidem intacto at nonaeque neglecto in occulto, exempla tamen et imagines tristes statuunt oboculos, dum noti, amici, proximi subvertuntur, dum sermonis commercium cumperterrefactis metu intercipitur.“ — In iisdem literis ad „Astronomiam Luna-rem“ reversus, scribit: „Sane qui pellimur terris, viaticum hoc conducet perc-grinantibus aut migrantibus in Lunam.“ Ea quae Keplerus hinc inde egitcum Berneggero de filia Susanna, praemisimus • pag. 913 ss. —
Kepleri verba, quibus in epistola ad Berncggerum missa (Martio menseanni 1624) utitur „quotidianus ipsius sum hospes“, dicere volunt, qualis ejuscum Barone de Staremberg usus fuerit et necessitas. Jam antea dictum est,hunc virum primam causam fuisse, cur ille a Superioris Austriae OrdinibusLincium vocatus sit, sine dubio uxor etiam Starembcrgii intercessit pro Su-sanna Reuttingera Keplero matrimonio jungenda. Quum omnes Kepleri epi-stolae ad Starembergium datae periissent, solis ex hujus responsis de illavirorum consuetudine aliquid colligi potest. Quo tempore Keplerus Starern-bergio notus esse coeperit, incertum est, cx hoc autem, quod ille librum decometis a. 1607. scriptum Baroni dedicaverit, sequitur, ei jam priusquamLincium transire cogitaverit, cum Starembergio consuetudinem intercessisse.1’rinta Starembcrgii epistola anno 1611. ad Keplerum data est, in qua cumamicissime et verissime dc Kepleri primae uxoris decessu diceret, jam diutiusinteriorem inter illos consuetudinem fuisse conjicere licet. Sed quid Starem-bergius de Keplero judicaverit, ex his elucet verbis: „Sed quid Christianumct philosophum magnum solor, qui ipse praeceptis philosophiae instructus aliispraecepta consolationis dare et praescribere potest? Amoris est hoc in te meiargumentum et indicium singulare. Novi ingenium, pietas eximia mihi tua estperspecta. Cura igitur, mi Keplere, ut liberorum et rei familiaris constitutacura quam primum ad nos redeas salvus et incolumis.“ Haec ad Kepleri pro-missum pertinent, qui quam maturrime pollicitus esset se Praga Lincium demi-graturum et Superioris Austriae Ordinibus officia sua dediturum esse. Annodeinde 1613. Keplerus scripsit suas de rebus divinis opiniones, quarum causaei cum caecis Lutheranae fidei sectatoribus controversia est nata. Quibusliteris duodecimo Aprili ejusdem anni a Starembergio responsum est, qui hisverbis incipit: „Video te ut philosophum animi constantiam et firmitudinemetiam in aulicis procellis fluctuantibus retinuisse, neque mei memoriam planeabjecisse. Perge in posterum nos amare, idem de me quoque tibi pollicearisneque quidquam de meo in te amore dubites.“ Starembergium eadem sen-sisse cura Keplero et cum episcopum Spalatrensem Antonium de Dominis ad-miraretur fidem catholicam emendaturum, et cum de praedestinationis doc-