Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
1009
JPEG-Download
 

Kepleri literarum studia et doctrina.

1009

niatn colligari; denique in Sole curiam, palatium et praetorium seu regiam

esse totius regni naturae. Si qua mens ex Sole prospicit harmonias

istas, illi desunt adminicula motus et stationum diversarum sedis suae, exquibus nectat ratiocinationes et discursus, intervallis planetarum dimetiendisnecessarios.“ — In Epitome (1618—1621) sic loquitur Keplerus: „ Animamin corpore Solis inesse magnum argumentum ducitur a materia corporis ejus-que illuminatione, quae videtur esse qualitas orta ab informatione aniinaevalentissima. Animam autem potius statuendam esse puto, quam formam in-animam, quia ex macularum in Sole ortu et discussione exque illuminationeinaequali partium ejus diversarum diversis temporibus apparet, non unam con-tinuam et perpetuo uniformem esse energiam in omnibus corporis solaris parti-bus. Ipsa etiam lux cognatum quid est animae .... itaque corpus Solis, inquo lux insidet originaliter, consentaneum est anima praeditum esse, quaeinflammationis illius auctor, custos et continuatrix sit. Nec aliud suaderevidetur Solis officium in mundo, ut sicut omnia illuminaturus lucem est sor-titus in suo corpore, sic omnia calefacturus calorem, omnia vivifacturus vitametiam ipse corporalem, omnia moturus principium et ipse motus et sic ani-mam in se habeat. Ad motus vero munia nihil opus est mente. Nam plaga,in quam volvitur Sol, est a primo rerum exortu, constantia vero volutionis etperiodici temporis dependet a proportione constanti potentiae motricis ad con-tumaciam materiae. Ipsa prensatio corporum planetariorum, quos Sol rotatuscircumagit, corporalis est virtus, non animalis, non mentalis. Virtus sui cor-poris eo ipso, quod est species corporis, una cum corpore Solis rotatur instarrapidissimi vorticis, totam circuitus amplitudinem, ad quantamcunque pertingit,aeque celeriter pervagans „atque Sol angustissimo suo spatio circa centrumse convertit“. — Alio loco Epitomes, quo motus planetarum ut prius in Astro-nomia nova et Harmonia per „filamenta“ (vel „fibras“) magneticis similiaattrahentia et repellentia explicare studuit, quaerenti opponenti respondit: „Incorpore Solis admitto animam, praefectam turbinationi Solis totiusque motusmundani dispensatricem, nec simpliciter negavi ne de corporibus quidem plane-tarum animas singulas, turbinationi quidem corporum praefectas. Sufficerevidetur species ista, ut lucis, ut caloris, sic etiam si placet animae solaris,una cum luce et calore emissa et penetrans eo etiam, unde lux et calor ex-cluduntur, sc. in fibras corporum internas.“ In libro, quem inscripsit Kep-lerus Tychonis Hyperaspistes (1619) haec affert de planetis: „Motusomnes tribui globis ipsis lucentibus, quibus restat nihil aliud quod eos im-pellat nisi natura (coelestis illa quidem sectae) causaeque partim insitae mobi-libus, partim a motore globo extrinsecus accedentes; naturales utraeque, qua-rum inter se contentione mutua fit necessitate geometrica, ut passio illa, quamcircumgyrationem dicimus, corporibus illis imprimatur uniformiter difformis,semper scilicet in aphelio tarda, semper in perihelio velox, certa utrinquemensura.

His quae ex Kepleri variis libris desumsimus, quibus vim motricem incoelo explicaret, adjungimus ea, quae in libro de Marte tentavit ad ad-struendam hypothesin de vi motoria Soli insita et illa, qua planetae huic viresistant.

Rationibus irrefutabilibus demonstratum esse a se contendit, planetarummoras in orbitis suis esse in ea proportione, in qua illorum distantiae sint apuncto, quod pro centro mundi assumitur. (Optionem semper dat lectori, utrumCopernicum an Tychonem sequi velit, ne ecclesiae auctoritas libro suo pro-

Kepleri Opera VIII. 65