Kepleri literarum studia et doctrina.
1015
ego sicut de figuris regularibus disputo nön tam geometrice (nisi ubi illa ad-huc incompleta visa est), quam astronomice et metaphysice, sic etiam decantus proportionibus scribo non tam musice, quam geometrice, physice, deni-que ut prius astronomice et metaphysice: quia sicut corporibus quinque regula-ribus ex geometria, sic etiam proportionibus totoque apparatu harmonico exmusica opus habeo ad explicandas causas proportionis orbium coelestium eccen-tricitatumque et motuum in apsidibus. Artem vero componendi cantus nequa-quam profiteor. —
Quarto deinde libro Keplerus propius ad propositum suum accedensvarias planetarum inter se positiones, quales a Terra conspiciuntur, ad supe-rioris disputationis rationem accommodare studet. Hoc autem fere modo eamrem aggreditur. Et humanae menti et aliorum animalium animis innatamesse quantitatis notionem. Geometriam ab aeterno in Dei, creatoris mundi,mente latere, atque ab illo humanae menti ingeneratam esse facultatem resharmonicas ab ipso creatas ita percipiendi, ut creatoris quandam effigiem iniis agnoscant, llanc facultatem cum alias apparere, tum in inferioribus animiviribus, cum sensibus arctissime conjunctis. Licet enim per se sensus ad per-fectissimam rerum intuitionem nequeant evehi, tamen exempli gratia auditumnaturali quodam instinctu sonorum harmonia concitari. Hanc concitationeminexplicabili quodam modo intus propagari, coque fieri, ut homo harmoniaeimaginem animo receptam in motus transvertat, qui seu cantu edito, seu cor-pore agitato etiam extrinsecus animadverti possint. Eodem vero modo har-monias etiam superiorem animi indolem afficere eam ipsam, quam modo com-memoravimus, geometricarum rationum percipiendarum facultatem excitantes.Quum igitur duo radii in conspectum cadant a duobus sideribus (planetis)proficiscentes, quorum ea sit positio, ut arcus ea conjungens latere figuraeregularis in circulo inscriptae terminetur, animum naturali quodam instinctupercipere, quam harmonica sit illorum radiorum natura, eumque arcum ab aliodiscernere non eodem modo confecto, et quamquam ipse sibi ejus rei nonpossit reddere rationem, tamen harmoniae effectum, a speculo repercussaeimaginis instar in animum influentem, sentire eoque concitari atque delectari.Neque vero humanus tantum animus, ait, hoc modo harmonicis radiis affici-tur, sed etiam „anima, philosophis dicta natura sublimaris, per totum. Telluris,alumnae nostrae, corpus diffusa inque aliqua certa parte non aliter quam animahumana in corde radicata, ex quo ceu foco, fonte vel penetrali per speciemsui exit in circumfusum Terris oceanum et superfusum undique aerem. Quem-admodum vero qui melodo suaviter canenti auscultat, is laetitia frontis, voce,plausu manuum pedumve ad melodiae mensuram attemperato testatur, se quodest in melodia harmonicum percipere et approbare, non aliter natura sublunariscommotione insigni et evidenti viscerum Telluris, ad illos potissimum dies,quibus sidera radiis suis harmonice configurantur in Terris, testatur, se nonminus instinctu quodam naturali valere ad percipiendum proportiones angulo-rum harmonicas, quam pollet facultate naturali, vitalis nostrae simili, ad cor-pus Telluris officinasque subterraneas in montanis certis harmoniarum tempo-ribus calefaciendas exagitandasque, ut illae magnam vaporum copiani ex-halent, ex qua per antiperistases frigoris superni omnis generis meteora con-formantur.“
His autem principiis, id quod et antea plus semel notavimus et per hancoccasionem repetitum volumus, etiam astrologia Kepleri nititur, cujus ratio-nem in eodem illo quarto libro exponit. Ceterum ut multis aliis locis ita