Kepleri literarum studia et doctrina.
1017
me hac vice factum esse minime), liaec metaphysicae scientiae pars deniqueillustrior et locupletior omnibusque muneris absolutior constitui possit.“
Eas quas modo retulimus Kepleri opiniones non praetermittendas esseexistimavimus. Qui enim viri vere magni vitam vult conscribere, ei ne in-firmitates quidem atque errores ejus licet silentio praeterire, majora enim suntejus merita, quam quae illarum commemoratione eleventur. Ceterum admone-mus lectores conclusionis quarti libri a nobis citatae, ubi experimentatantum se ait proferre neque cupere, ut tanquam opus plane perfectum „limaliberrima rationis censura“ examinentur. Quae experimenta arctissime con-juncta sunt cum cunctis Kepleri studiis in astrologiam impensis. Quum enimnon solum muneris ejus esset, eam exercere, sed etiam saepe, ut aut res advitam necessarias sibi compararet aut amicorum vel fautorum alicui gratumfaceret, ad eam confugere cogeretur, semper, quo magis tolerabilem hanc,quam vitare non posset, occupationem sibi faceret, in eo elaborabat, ut astro-logiam multis erroribus purgaret et rationalibus finibus circumscriberet et inphilosophicam quandam formam redigeret. Accedit quod studia philosophica,quae illo tempore vigebant, semper circa ejusmodi subtilitates versabantur, etquod rerum naturalium scientia etiam tum quodammodo in incunabulis erat.Et petrificationes quidem tuin naturae lusus censebant esse, aut cum partubusmonstruosis vel vitiis corporalibus ex matris gravidae imaginatione ortis com-parabant. Vel homines nequaquam fatui tempestates et procellas a magis etmulieribus veneficis conflari credebant, neque Kcplerus ipse aliorum auctori-tati fidem habens dubitat, quin lapilli in hiatus montium aut lacus montanosconjecti in iis locis tempestates concitent. Vapores autem ex terra orientes etnebulae a montibus pendentes et alia ejusmodi sudor quidam terrae existima-bantur. Bestiolas infimi generis in pelle aliorum animalium degentes et plantasparasiticas inexplicabili quadam vi generabili naturae putabant procreari, eadem-que ratione monstrorum marinorum velut balaenarum et serpentium marino-rum originem explicandam esse. Qui Cardani, Portae, J. C. Scaligeri alio-rumque opera legerit, ei non mirandum videbitur, si Keplerus, quippe quineque haberet, unde verum disceret, neque ipse eas res perscrutari posset, etipse talibus erroribus implicitus eosque argumentis philosophicis confirmareconatus est. Si praeterea reputaveris, quantopere Keplerus ingenii lusui in-dulgere et ubique analogias indagare solitus sit, satis dictum videatur ad ex-plicandam et partim excusandam earum opinionum novitatem, quae sub finemquarti et initio quinti libri perscribuntur.
Ceterum magnopere erraverit, qui credat, easdem quae in quarto libroetiam in ultimo Harmoniae libro quaestiones contineri. Hic enim Keplerusmundi harmoniam animo suo observans, quam inde a Prodromi sui conscrip-tione non omiserat, sed in omnibus operibus astronomicis posterioribus tan-quam summum studiorum suorum finem primo loco posuerat, astronomiae ususadminiculis proportiones motuum et distantiarum planetarum, quas observatio-nibus computaverat, cum harmoniis musicalibus comparando consequi studet.Quem ad finem quamquam ne hac quidem via pervenit (neque enim id om-nino perfici posse videtur), tamen mirum tulit laboris praemium; nam per haecstudia immortalem suam tertiam legem invenit, quae proportiones illas simpli-cissime exprimit et Newtonii de gravitatione doctrinae quasi fundamentum pu-tanda est. Kejicit in illo libro Keplerus sententiam ab ipso propositam, quamdiu veram existimaverat, ad corpora regularia ratus referendas esse planeta-rum orbitas, numerum autem eorum etiamturn ex illis censet pendere. Contra