Buch 
1 (1652) Oedipvs Aegyptiacvs : hoc est vniuersalis hieroglyphicae veterum doctrinae temporum iniuria abolitae instavratio : opus ex omni orientalium doctrina & sapientia conditum, nec non viginti diuersarum linguarum, authoritate stabilitum : felicibus auspiciis Ferdinandi III. Avstriaci sapientissimi & inuictissimi Romanorum Imperatoris semper Augusti è tenebris erutum, atque bono Reipublicae literariae consecratum
JPEG-Download
 

Inueauv*"

m.

PRÖPYL^i AGONISTlCi

momenti. Quis enim adeo dialecticarum praeceptionum ignarus est,qui non videat huiusmodi enthymemata nequaquam concludere ? Namfalso, ne dicam stolide, ratiocinaretur , qui diceret; America omnibusseculis incomperta fuit; ergo vei nunquam extitit, vel fieri non potest »vt repedatur ) cum eam aliquando, imo Salomonis tempore cognitam,fuisse, non obscuris indici)? monstret Arias Montanus, imo auream illudCPriS primum inde delatum , ex nötninis etymo non inconuenienterostendat; Americum vero Vespuciiim, & Ghristophorum Columbum ,eam hisce vltimis temporibus denuo detexisse notius est, quam vt dicidebeat. Pari ratione fassam adstrueret conclusionem, qui Regiones polovtrique sublectas, eo quod mortalibus hucusque incompertae sint,vel nonexstare, vel inucniri non posse, inferret. palfa itaque est argumentatio anon facto,.ad impossibilitatem faciendi. Ex eo enim quod nullus hacte-nus inuentus sit, qui genuinam hieroglyphicorum scientiam demonstra-uerit, non sequitur,nullum suturum , qui eam assquaftdo sit demonstra-turus. Multa quotidie reperiuntur, quae prius omnem humani ingenijsubtilitatem excedere videbantur. Quod si quispiam hoc tempore pro-diret, qui vitream Archimedis sphaeram» volitantes Architse columbas,Dxdali statuas suapte sponte hinc inde cursitantes, se fecisse iactaret*eum sine dubio tanquara operum inimitabilium attentatorem riderentplerique; cuiufmodi tamen opera ego Fraucolurti in Germania facta.»hisce oculis meis .vidisse me memini,canto ingenio architectata , vt necArchimedem,nec Architam,nec Daedalum ad tam eminens artis fastigiumaspirare vnquam ausos fuisse, plane mihi persuadeam. Cesset igitur in-firmum argumentandi genus: non factum est; ergo fieri non potest.Mulca passim indoctorum feculorum incuria neglectuque, vel temporumVetustate, hominumue obliuione fepulta,singulari Dei prouidentia hiscetemporibus denuo eruuntur, restauranturque . Mulca etiam in incogni-tis nobis regionibus pastim, quae nos latuerunt, scita suerunt. Sic Ty-pographica ars ä Ioanne Guttenbergio Argentinensi Moguntise feliciterdetecta; ac pulueris pyrij conficiendi ratio , quae tanto tempore noslatuit ,Sinarum genti nequaquam incognita fuit. Sed quid peregrina-»sectamur ? Intueamur coelum,commune illud naturae speculum; & prae-sentem coelorum faciem omnibus prioribus feculis incognitam depre-hendemus* Comparent stellae nunquam visae, & visae disparent. IpsoPhoebus, qui rerum omnium in vniuerfo naturae Theatro aspectabilium»longe pulcherrimus omnium opinione est habitus, hoc seculo tandem»fumosa facie, ac infecto vultu maculis prodijt, diceres eum variolis la-borare senescentem . Luna quoque terra; figuram affectans, maribusturgens, montibus & confragosis vallibus modo vestita comparet, anti-quis feculis hisce insignibus inuifa . Venus veluci altera Lunae Simia, cor-nuta facie furgens, nunc , nunc , aut imvQtxkaov f aliafquo

induta formas in scenam prodit antehac incompertam. Iuppiter, qui so-litarius orbe suo hactenus circumuagari putabatur, modo longa mini-strorum cateruä, digna regia stella tanto comitatu, incedere conspicitur.

Co-