times
orientalis,.
Limes
australis^
ALSATIA GERMANICA
quoque possedisse Ducatum , huneque Gerardo filio natu minori An. MCXV. reliquisse,Simone primogenito Lotharingicum regente Ducatum. Haec ut everteret Blondellus,Matiam Ducatum, a Lotharingico Ducatu separatum , fuisse negat; unum Chifletiierrorem duplici ipse errore confutans.
Alsatiam Alemannico Ducatui adhaesisse , eique tam firmiter adhaesisse, ut nulliLotharingiae Ducum unquam fuerit subjecta, veteres Annales cuncti, ut & Chartae,loquuntur. Imo vero ex Comitibus suis Lotharingiae Mosellanic« Duces transmisitAlsatia ; quidquid in contrarium effutiat Franciscus Rosierius , ( a) documentisinnixus, quorum salsitatem gravi perluit poena.
§- V.
Rhenus, ripa sua semper inconstans, insulis varius, nostraequeProvinciae plerumquedamnosus, omni tamen , quantum novimus, aevo constans Alsatiae limes habitus est:atque a Suevico Ducatu, speciatim ä Brisigovia & Ortenavia, imo & a Franciae DucatuBadensique Marchionatu , illam distinxit. Omni hoc aevo inconstantiam Rheni praealiis Brisaeum expertum est; quod trans Rhenum positum fuerat, suum Brisgoviae quumnomen indidisset, quodque sub Germanica Periodo ad ulteriorem ripam, quam &nunc occupat, rediit, postquam sub Romanis & Francis in Gallica ripa sedisset; (£)quod ipsum & aliis locis evenit. Variatio Rheni ergo Alsaticum quoque litus nostrumidentidem variat. Dimidia illa pars Rheni, quae Alsaticam oram alluit, ad Galliam,altera ad Germaniam refertur, ita quidem, ut gubernacula onerariarum navium,quae Rheno secundo devehuntur, constituant limitem. Eadem Alsatiae ratio fuit, quumMaximilianus I. eam Circulo superiori adseripsisset Rhenano. Non defuerunt, quiAlsatiae limitem ultra Rhenum, in Ortenaviam usque, proferendum esse falso existimarunt;quos inter Specklinus & Coccius, de quibus actum jam alibi, (c) Alsatiae ditionemergo cum Argent. Dioecesi confudisse videntur gravissimi quidam vetustiores Historici,qui Alsatiae partes aliquas etiam trans Rhenum posuerunt. Facit hoc, praeter istos,quos supra (d) allegavimus, Lambertus Schafnaburgensis, (e) feculi XI. Scriptor,Monasterium Gengenbach in Alsatiae partibus collocans. Facit & Jo. Froissardus; (/)qui Carolum IV. in Cis-& Trans-Rhenana Alsatia pacis publicae custodiam 'Wenceslao,Luxemburgico Duci, An. MCCCLXV. credidisse memorat.
§. VI.
Meridionalis Alsatiae limes, qui sub Francica Periodo ad Arolam usque extende-batur trans Juram, uti supra (g) ostensum, sub Germanicae initia cis Juram rejectusest. Variantia Lotharingici Regni fata australem hunc Alsatiae terminum exposueruntinjuriae. Rudolphus Trans-Jurani Burgundiae Regni , Penninas inter Alpes & Juram,conditor, in Rauracenfes quoque Alfatici Ducatus agros, ab utroque Juraffi latere sitos,manum injecit; ita quidem, ut Basilia denique civitas, quee An. DCCCLXX. cumuniverso Alsatiae Ducatu in Germanica Lothariensis Regni portione fuerat, cum Basi-liensis Ecclesiae terris , novi hujus Burgundiae Regni membrum & limes ad boreamevaderet: adeoque contra Alsatiam , cujus Ducatui nuper erat adseripta , propugna-culum censeretur. Lotharius Imp. Grandvallense Monasterium in Ducatu Helisacensieste declarat: (h) Rudolphus I. Burgundiae Rex , ejusdem Monasterii jura ComitiLuitfrido concedit; (*) indicatque adeo, Rauricas illas Juraffi regiones Alfatico seabstulisse Ducatui, novoque suo adjecisse Burgundiae Regno; id quod intra vigintiquatuor annorum Rudolphini regiminis spatium evenit. Hugo enim, junioris Lothariirusthus, An. DCCCLXXXV. mortuus, Alsatiae Ducatum adhuc possederat. Paulo
ante
( a ) Stemmat. Lothar, inter exempl. Diplom, num.27. 28. & 29. Chartas dedit , quae Raginerium,patrem Gifelberti Ducis, Lotharingiae Sup. Mosella-nic® inferioris , Arduan® .. . . Alsatiae &c. Ducemseculo IX. jam sistunt. _ His fidem fi tribuas, Sadi-gerus Mechtildem, ex Etichonidis Allati® natam, circaAn. DCCCXL. in matrimonio habuit; indeque filiusejus Raginerius prodiit, Allati® quoque Dux appella-rus. Sed, ut alia omnia taceam, Chart® ist®, quasrei fidem facturas esse Rosierius censuit, apert® salsi-tatis sunt. Nec sibi ipsi constat falsarius , quandoRaginerii hujus, magna titulorum farragine super-bientis , suisque de parentibus mortuis verba facientis,Diploma An. DCCCLII. producit, eundemque posteanonnisi circa An. DGCCLX. vivo adhuc patre, pater-
nam h®reditatem adiisse scribit. Vid. Diploma X XYIL& Tom. IV. sol. 177.
( S ) Alsatia Ilhisir. Tom. I. pag. 678.
( c ) Tom. I. pag. 1.
( d ) Tom. I. pag. 632 §. XXL( e) In Chron. ad An. MLXXVI.
(f) Hifloire & Chron. memorable Vol. III. Cap.XCVII. pag. 244. ubi : Et lm bailla encores le ditEmperetir une grande partie de la terre tjV? paysd’Außay deld £•? dega le Rein , pour la defendregarder dedam U contre les Linfars.
(g ) Tom. I. pag. 6;i. sq.
( h ) In Charta Grandvallensi An. DCCCXLIX.
(i) U&stxs. Chron. Basii. Lib. I. Cap. II.
Pag. 7.