Band 
Tomus II.
Seite
8
JPEG-Download
 

s

ALS ATI A GERMANICA

Cautelae

circa

limites.

AlsatiaN"m TerraRhenensis.

Colligimus porro, in limitibus nostris definiendis praecipuam temporum estehabendam rationem ; quam qui probe distinguit, Documenta ille omnis aevi inter seconspirare intelliget. Cavendum est denique, ne fines Pagorum , ex quibus Provinciacomponitur, & praesertim, ne novae dominationis, in Provincia ortae, limites cumProvinciae ipsius confundas limitibus. Praefecturae Alsaticae accedens Landavia, quumoccasionem dedisset , ut Alsatia a Lutera promoveretur ad Queicham, adeoque insupremam Spirigoviae partem fines suos proferret , prolatio illaesis Spirigoviae finibusfacta est, quoniam ex pluribus Pagis, seu integris, seu partitis, concrescit Provincia,cujus limites limitibus Pagorum non semper respondent. Pars illa Spirigoviae ergo,quae transivit ad Assatas, sive retinuerit pristinum, sive amiserit, nomen, (q) novusAssatiae tamen perstitit limes; qui a Spirigoviae limite potuit esse diversus. Scaphusia,Suevicum olim pagi Cletgoviae (r) oppidum, ab An. MDI. quo Helvetico foederiaccestit, non Suevica, sed Helvetica civitas , Sueviae confinis est, adeoque pars illaCletgoviae ä Suevia recessit , accessitque Helvetiae ; nova Helvetia prorepente transRhenum. Landavia, Spirigoviae civitas, cum illa Pagi fui parte, temporis successiicivitas quoque evasit Assatica; Provincia enim se dilatans non destruit Pagum. Cis-Luteranum veteris nostrae Nordgoviae oppidum Selza per omnes Periodos pars Assatiaefuit. Palatinatu in Rheni superioris partibus orto , Selza cum aliis locis ad Palatinumjus denique transiit, illaesa Alsatia; uti Spirensis Ecclesia, Teutonicus Ordo, aliiquebona sua apud Assatas possident augereque possunt, limite Assatiae salvo; unde & inComitiis Assatiae statuum comparuere frequentes. Ad nostras tamen has oras prore-pens Palatinatus multos induxit, ut Alsatia exivisse crederent ea, quae Palatinojuri accesserunt ibidem ; Alsaticas Palatinorum terras ab Assatico corpore citracausam rescindentes; id quod praecipue diversitatem opinionum de Assatico limite,•quamsupra (r) indicavimus, peperit. Quodsi ad seculum usque duodecimum ascendas,in avia nos abducere posset Otto Frisinge^sis, (t) Benedictinum olim S. WalpurgisMonasterium, in Hagenoensi silva, haud procul ä Sura sturnine situm, in terminis Alsatiaponens. Nonnisi ad Suram flumen ter min os suos Assariam tum extendisse crederes. At hisOttonis verbis si sensum istum affingas, affinges errorem , quoniam Selzam '& Weissen-burgum, contra omnem monumentorum fidem, excluderent Alsatia. Selzam enim in Nord-govia , vel Alsatia inferiore, ponit Orneo, ( u ) seculi X. Scriptor. In terminis Alsatiahinc idem est apud Frisingensem, quod in partibus Alsatia apud alios denotat. Ita Colunt-bariam in Elisatii partibus reponit Bajonus. (x) Sigoltesheim vicus, nonnisi aliquotleucis Columbaria distans, in Alsatia partibus situs , ut Auctor vitae S. Deodati apudMabillonium (jy) loquitur. Weissen burgum infra exponimus.

§. X.

Ludovicus Tolnerüs (r) tractum Inferioris Assatiae, ab Argentorato ad Queicham,membrum Terrae Rhenensis, quam & Provinciam, Franciamve Rhenensem, olim appel-larunt, nescio qua auctoritate fretus, constituit. Spiram, Nssormatiam, Moguntiamquecum pagis suis, Ludovico Germ. pace Virodunensi concessis, terrae Rhenensis incu-nabula constituisse , publici Germaniae juris Scriptores ( a ) unanimi fere traduntconsensu. A Ludovicianis illis Rhenensibus terris distinctus semper fuit Assatiae Ducatus,ad Luteram usque flumen progressus. Francia Rhenensis autem a Camerae Nuntiisadhuc regebatur, Alemanniam & Assariam cum jam regerent Duces; quod Conradi I.temporibus contigit , ut junior Ekkehardus (b) testatur. Inde Francia quoqueDucibus paruit, ex quibus Salici Germaniae Imperatores sunt orti; qui Ducatum Franciaesibi retinentes, Comitibus fisci administrandum dederunt; donec ultimus eorum Hen-ricus V.' Conrado Hohenstaufio , sororis filio , Ducatum An. MCXVI. concessit.Ab hoc tempore Hohenstaufia Domus cum Assatiae Sueviaeque Ducatu terram quoqueRhenensem, ut Francici Ducatus partem, possedit: donec ea, Conradino extincto,ad pristinam quoque libertatem rediret; unde Palatinis suas in Assatiae vicinia terrasacquirendi fuit nata occasio. Terra Rhenensis ergo nonnisi pars modica fuit totiustractus Rhenensis» quae ab infimae Assatiae partibus se ultra Moguntinum pagum extendit.

(?) Hinc varia de limitibus Spirigoviae opiniones,num h;rc ad Queicham, Luteramve se extendat.Xehmann. loco alleg.

(r) Tschudi Defer. Hefoet, vet. Mf- pag 234.

( s ) Alsat. IUustr. Tom. I. pag. 2.

( i ) Df rebus gestis Friderici I. Imp. Lib. I.Cap. XXXIX.

( u ) Vita S. Adelheids in Bibliotheca Clüniacenfi >ä Chesnio edita , pag. 367. conf. sijpra Tom. I.sag. 6?s-

(2) J-listor, Mediam Monaß. pag, z-6.

(31) In Attis Santtor. Bened. See. III. Part. II.pag. 476.

(2) Hiß. Palat. Cap. VII. pag. 17 6. ubi Hub. Th,Leodium,Freherum,Aventinum, Blarerum äGeiersperg,allegat. Juniores hi omnes: Freherus hac de re nihil.

(a) S T R u v 1 u s Corp. Juris pubi. Cap. III.§, XXXVI. pag. 74. Kejumekich Jur. pubi. Imp.Lib. I. Cap. V. §. I. pag. 122. Spenee. Hiß. Germ,Lib. III. Cap. 1. num. ro. pag. i87-

( b ) Cap. I. apud Goldast. Rer. Alemann. Tom.I. Part. I. pag. 13. Verba ejus vide supra Tom. I.Pag- 751-