Potestas
ducalis»
Ducatus
indoles.
IO ALSATIA GERMANICA
Invaluerunt tum apud Germanos, secundum quinque populos majores, (o) Lo-tharingicus , Suevicus , Francicus , Bajoaricus , Saxonicus, atque adeo quinque »Ducatus. Medius inter priores tres, ut minor inter majores, consistebat Asiaticus ;nec Lotharingico , nec Francico, adscriptus , sed Suevico , quod Alemanni, pulsisRomanis , tenuerunt Alsatiam, quae communem hinc plerumque Ducem cum Ale-niannia habuit.
Limites Ducatus sub secunda hac epocha arctiores, quam sub prima, fuisse,observavi superius. Formula vero Ducatus utriusque semper eadem perstitit. Militiae,politiae, pacis publicae, curam gerere, praecipuum Ducis, ceu Proregis aut Gubernatorisprovinciae. officium fuit.
§. XIII.
Ducatus beneficio Regis commissus est Duci , ejusque haeredibus subindeconcessus; id quod Alsatiae Ducum indicabit laterculum. Unde Regino (p) dixit :Herimanno Ducatus Alemanne committitur. Eadem Ducatus , quae Imperij ratio fuit ;in neutro haereditaria obtinuit succeffio, licet beneficio Regum filius patri plerumquesuccederet. Fons potestatis Ducalis residebat in Rege , quam primis temporibusDuces nonnisi vicario nomine exercuerunt , arctiores potestatis suae limites indignatinon semel; uti ex ipso Burcardi, primi Sueviae & Alsatiae Ducis, exemplo addiscimus;qui vix Ducatum adeptus Ducibus se rebellibus junxit. Suprematus eorum frequentibusinterregnis pedetentim adauctus est, donec voluntaria vel coacta liberalitate Regumjura regalia ad Duces & ad reliquos Imperij status devolverentur. Ex jurium istorumcomplexu superioritas illa territorialis , quam vocant, surrexit, quae Duces Regibus ferepares constituit. Ceterum illa ipsa vicaria Ducum potestas feudali denique vinculoeis fuit concessa, (g) Innuit hoc Seculi X. Scriptor Luitprandus , (r) Arnoldum,Bajoariae Duceni, Henrici I. Aucupis militem factum esse perscribens. Duces ad soliumregale promoti Ducatum fratri, filiove, genero vel agnato, tradiderunt. HodiernaDucatuum Germaniae facies ab Asiatico Ducatu, ante quingentos annos extincto ,quantum aberrat!
Supervacua igitur qusestio : An Alsatise Ducatus clausum vel non clausumterritorium fuerit , quae nonnisi junioris aevi distinctio est. Nec ante Staufenses ,(5) nec sub Staufensibus, ullus apud Germanos Ducatus ita clausus fuit, ut omniapotestati ejus subessent. Palatia, Imperiales & Liberas Civitates Villasque , propriaedirectioni Reges suae sibi semper servarunt. Sed & Episcopatus ac Abba-tiae pleraeque a Ducum potestate^ exemti fuerunt. Argentoratus Ducatus Her -manni caput Ditmaro (r ) dicitur , quod princeps Alsatiae oppidum , imo &sedes Episcopi, non quod Duci subjecta, aut Ducis sedes fuisset; quam hi nullibi inprovincia fixam stabilemve, Imperatorum more, habuerunt, Hagenovia , For elbesanctae, quae juris Caesarei fuit, vicina, a Staufensibus inhabitabatur frequenter, qui venationiscausa illam condiderant. Ex patrimonialibus fundis allodiisve, per matrimonia, perhereditatem, vel pecunia in Ducatu acquisitis, Duces subinde Monasteria dotarunt.
§. XIV.
Ducatus ergo Alsatiae, ut reliqui Germaniae Ducatus , primum administratoriussimpliciter, deinde administratorius feudalis fuit , donec in proprietatem feudalemtractu temporis transiisset. Henricus VI. Imp. non Ducatus modo, sed & omniaPrincipuni feuda in allodia mutaturus erat , si haereditarium ipse jus in Imperiumobtinuisset ; verum consilia ejus abrupta sunt morte. ( m ) Nonnulla Magnatum
extant
(0 ) Wirro in Vita Conradi Salici ait: “ Vota,,, studia, consensus Francorum, Lotharingorum, Saxo-„ num, Noricorum, Alemannorum:,, Apud Pisto-rium Tom. III. pag. 464. Per Noricos intelligit Bavaros.(p ) Appendic. An. DCCCCXXVI.
( q ) Hbns. Coccejus in Differt, de fundata in Ter -ritorio Jurisdictione Tit. I. §. 3. Ducum potestatemregiam ä primis Francite Regum temporibus propriam &feudalem jam fuisse existimat. Eadem personatus illeFurstensrius, sub quo nomine Leiknizius latuit, inLibro i? Suprematu Cap. XIV. sqq. ut & Jo. Pgtr.Lud ewig in Differt, dt Conrado I. Hos tamen ante-
signanos ex aliis Juris Publici Germ. Doctoribus secutisunt pauci.
( r ) Hißoriar. Lib. II. Cap. VII. fin.
(s) Memorabilis locus est apud NVipponem in Vita.Conradi Salici, ubi Ernesto, Suevice Duci, Nobiles Sue-viae dicunt : “ Cum liberi fimus & libertatis nostrae
„ summum defensorem Regem & Imperatorem nostrum„ habeamus &c. „ Apud Pistorium Tom.III. pag. 474.( t ) Chronicon. Lib. V.
(«) Gervasii Tilberiensis Otia Imper. Deds.II.Cap. XIX, pag. 945. Chronicon magnum Belgii pag.J°S-
l