12
ALSATIA GERMANICA
Austriacis concessae, ( e) Cum genuinis his fontibus ipse Suevicarum & Alsaticarum rerumstatus concordat, in quo nec Ducum, nec Ducatus ab ullo unquam exerciti, vestigialeguntur. Incaute ergo Dominicariorum Colmarienfium Annales (/) Rudolphum, RudolphiHabsburgici filium, Ducem Alfatia appellant. Nec nos moveat, quod Guilu mannus( g ) alicubi fe reperisse scribit , Regem ipsum Rudolphum antiquo titulo Alemanniae& Alfatise Ducis insignitum fuisse. Imperii feuda, adeoque & Ducatus, cum vacantad Imperatorem Imperiumque redire , quis ignorat ? Imo vero Aultriaci ipsi in Alsada& Suevia Duces se non esse professi sunt, quod Ipeciatim Leopoldus, Austriae Dux,An. MCCCLX. in tabulis pacis cum Carolo IV. professus est. ( h ) Fridericus IV. Imp.Austrius quoque, in praecepto de pace publica An. MCCCCLXXXVII. Sueviam sinemedio sibi subjectam esse declarat. ( i ) Haec omnia, ni fallor, anonymos Historiae,ut & Chronica Australis Auctores, (quin L Gerhardum a Roo, (/) Fuggerum,(m) aliosque , quos Obrechtus secutus est, abunde confutant.
Quod si quis haud incuriosus rerum scrutator requirat, quae causa RudolphumRegem impellere potuerit , ut Austriae tantum, non Sueviae Alsatiaeque novum etiamDucem praeficeret ? ille perpendat , quantam genti suae invidiam conciliaturus fuissetRudolphus , si duos hos quoque Ducatus alteri filio dedisset. Alii autem quam HabsburgicoAlfatiae Ducatum committere incongruum videbatur, quod de Habsburgensis fui Landgra-viatus apud Allatas juribus augendis jam tum procul dubio cogitaverat. Auxeruntvero haec plurimum jura Rudolphi posteri,. sub quibus Landgraviatus ad speciemPrincipatus ascendit, uti insequens Tractatio docebit, übinam Suevici Ducatus reli-quiae quaerendae sint, Suevicarum rerum Scriptores addubitant, (n) Idem Alfatico evenitDucatui, cujus bona fiscalia, Ducibus salarii loco concessa, post horum interitum, adImperium redierunt; aliis deinceps Alfatiae Magnatibus concedenda ia feudum,
*
LANDGRAVIATUS
SUPERIOR.
§. XVI.
Nominisorigo.
J Udiciarium Comitis munus Comitiva vel Comitatus dicebatur ; ex politicogeographicus vocis sensus suam duxit originem. Comitatus officii vel in minorem,vel in majorem Pagum, vel etiam in plures minores simul se extenderat Pagos ; indeComitatus pagenfes , seu Gograviatus , & Comitatus provinciales exorti sunt.
Provinciales Germanis Landgraffchafi , latinssantibus Landgraviatus , dicuntur. EademMarchionatuum Burggraviatuumque origo , qui ä Comitum jurisdictione, vel inMarcis , vel in Burgis exercita , suos trahunt natales. Alia Dynastiarum indolesfuit , quas Dynastae vel Liberi Domini (o) proprio suo allodiali & libero jurepossederunt: Germanis Herrschaften appellantur; quam vocem latine scribentes Dynafiiam,Baronatum , Toparchiam , interpretantur. Dynastiae antequam regalia jura obtinuissent aRegibus, hoc est antiquissimo aevo, Ducum ac Comitum, ceu regiorum Magistratuum,jurisdictioni, (s) quae in omnem fe Provinciam extenderat , subfuerunt.
Gallia
( e ) Steterer de Alberto II. Addit, coi. 32. &148. Concordat etiam Rudolphi Regis ordinatio, tumRheinfeldK quoque facta inter filios suos ratione modipossidendi Austriacum Ducatum, apud Lambrcium inCommentar. Bibliotheca Vindob. Append. III. pag. 550.
( / ) An. MCCXC. Dux Asoti* Rudolfus , filiusRegis Rudolfi obiit.
( g ) Habsburg. Lib. II. Cap. V.
(/->) Mutius in Chron. Germ. Lib. XXV. apudPistor. Tom. II. pag. 8y8-
( z) D ATT de Pace publicaLih.il. Cap. VI. pag.272.(P) Apud Freher. Tom. I.
( / ) Histor. Habsburg. Lib. I. ad An. MCCLXXXII.ubi ait: “ Rudolphus , alter Casaris filius , SueviaJ3 Dux , AI Atia Landgravius & Ergovia Comes decla-„ ratur.
( m ) Oesierreicbifcher Ebrenspiegel Lib. I. Cap. XIII.Pa fa)*Sunt, qui eas in Prafectura Suevia quserunt,
Landvogtiam quam vocant, ut Lazius de Rep. Rom.Lib. XII. pag. 1048. Dan, Heiderus in Ausführungder Reicbsstatt Lindau die Reicbspfandscbasti betreffendpag. 192. Assi easdem in patrimoniali Guelforum anti-quorum Comitatu Altorfino prope Ravensburgum & La-cum Bodamicum ; alii in Suevia Austriacaalii alibieas requirunt. Koelerus in Differt, de Fatis DucatusAlemannia num. 14. sqq.
( 0 ) Domini & subinde Domicessi dicebantur. Epi-taphium Heovillenfis Collegiata.
(p ) Fridericus I. Imp. in Constitutione sua apudRadevicum Lib. II. Cap. VII. decernit: „ Qui allo-„ dium suum vendiderit, districtum & jurisdictionem„ Imperatoris vendere non pirefumat, & si fecerit, non„ valeat. „ Dynastias has nonnulli feuda solaria ( San.nenlebn) appellant, quTnonnisi a sole recognoscerent.Meibomius in Chron. Riddagshus. sub initium. De Han-nonia dicebatur: Pays de Haynault tenu de Dieu £«fdu foleil. Srelmanmi Glossar, in voce Aloarms.