Limites.
Meridiona-
lis,
14
ALSATIA GERMANICA
Imo vero Landgraviatus auctoritas ab eo tempore magis magisque imminui coepit,quum Alsatiae Urbes & Proceres , Duce carentes, majorem indies libertatem adepti& juribus investiti regalibus, ipstque terrarum suarum evaderent judices; reliquae litesAustregis dirimerentur aut ferro. Episcopatus & Abbatiae suos Advocatos habuerunt,qui inter subditos eorum lites dirimebant; unde Landgravius, Landgraviali seu provin-ciali privatus judicio, judex sine causis denique fuit & mallo.
§. XIX.
Landgraviatuum limites cum Alsatiae limitibus iidem primitus fuisse videntur.Superior Landgraviatus ambitu suo veterem complexus Sundgoviam, sub Carolingisintima forsitan, uti Ducatus Alsatiae, penetravit Jurasti. Sub Periodo Germanica autemidem Landgraviatus nonnisi ramos quosdam & promontana Jurasti complectitur; quae inSundgoviam decurtatam, qualis a Burgundiae Transjuranae Regni primordiis , ad nostrausque tempora durat, excurrunt. Lucellensis Abbatia sane intra Jurasti montis sinum,teste ipso Lucellen si Abbate Bernardino , ( z) sita est. Aliam partem Jurasti, utAsiaticum limitem, sed laxius, indicat Charta anni MCCCXV. qua Conradus ä Witten-heim Austriaca Alsatiae Landgraviatus jura se recepisse fatetur , speciatim ab advenis,qui vel ab ea Jurasti parte , quae Petra scissa ( Hauensiem ) dicitur, vel etiam Selzamamnem transiverunt. ( a') Quodsi autem nonnullos Jurasti ramos LandgraviatusA stati ci ad austrum finitores repetimus ; hoc ita intelligendum est , ut urbsBasiliensis excludatur & ager , quae, uti paulo ante notatum, finibus LandgraviatusAlsatici, Seculo X. ineunte, jam dum excesserat.
Itaque non fatis distincte hoc ia argumento versatus est praestantistimus Rerum Helvetica-rum Scriptor Aegidius Tschudius, (b) qui limitem Landgraviatus nostri australem ad Birsamconstituit flumen; sententiae suae causam non addens. Vidit ille fortastis Pacis publicaeformulam, quam Albertus I. Germaniae Rex , An. MCCCI. ( c ) & Hernicus VIL Imp.An. MCCCX. (st) cum Batistenst & Argentinensi Episcopis iniverunt. Ex documentishis autem Landgraviatus nostri limitem haudquaquam constitueris, quod Basilea, supraquam Birsa Rheno miscetur, foederibus his ipsa accessit. In Charta An. MCCCC. (e)quae jurisdictionem Rappolsteiniae Dynastis in Musicos firmat, eadem Buta jurishujus exercendi laxior constituitur limes ; quem Imperator si voluit, ultra Astatiamquoque tali in re extendere potuit.
§. XX.
Limitem haec meridionalem Landgraviatus superioris, ubi ad ortum inclinatur ,concernunt, qui limes, a seculi noni fine , ad nostra usque tempora Jurassum veriusstetit immotus. Aliud de illa ejusdem limitis parte dicendum, quae versus occasumdirigitur, Vogesoque vicinior est. Pars hxc seculo XIV. sex leucarum aucta est spatio,quum Belfortensis atque Delentis (/) Dynastiae a, Comitatu Montisbelgardensiavellerentur, accederentque Alsatiae. Acceflio praecipua facta est occasione matrimonii, quodJohanna , Raynaldi Montisbelgardensis Comitis filia , cum Ulrico , Comi-tum Ferretensium postremo, inivit, quae Dynastias has fere integras ex paterna haereditateaccepit. Enimvero , quod Montisbeligardensi tum Comitatui Elsgaudiaeque (g)decerptum , id Comitatui Ferretensi, adeoque Sundgaudiae & Landgraviatui Alsatiae
superioris
(2 ) BernardinusBuchinger, qui ante hos cen-tum annos scripsit, Fafiar. Lttceli. Cap. II. pag. 12.ubi: “ Lucella , Germ. Lutzcl , Orci. Cisterc.... in„ horrida & aspera solitudine, intra Jurasti montis li-,3 num, quo olim regnum Burgundii« k Landgraviatu3, seu Ducatu Alsatiae disterminabatur.
(a ) Alk fremde tut, die über denHouuenfiein kement ,oder über die Virße kement, oder über die Sels kement.Qui in hoc loco fremde litt , apud Palatinos Wildfangiidicuntur.
( b ) Deßript. Helvetia antiqua: MC, pag. 163. ubi :JDie Landgrafßchafft des Oberen Elßffes bat vor Feiten■ihren' Anfang gebebt an der Birss und hinab seinerLange nach das gantz Sungati u. obere Elfafs begrif-fen biß an den Erckenbach , jetzt Eckenbacb genannt.
(c) ilpud Obrechtum in Differt, de Imperii Germ.ejnsque Statuum faderibus pag. 3 30.
(d) In Seb äst. Muegu Cbron. Argent. Ms. quodin Alfasica mea Bibliotheca asservo, ubi pag. 42. Hein-rich Rxm K«nig . . dass -mir mit den er barn Herrndem BißhojfvQ» Sirasiburg, dem-Bißboff von BasiU
it. mit dem Lantgraven in dem obern u. in dem niedernElfafs u. mit den Bürgern von Strazburg u. von Ba.file überein sint kommen eines gemeinem Lantfriden ,von der Seifen an unze an die Birße , u. von dem Ryneunze an den Waficbin %§c. Adde Wenckerum deUsbur geris pag. 39.
( t> ) Schkidiüs in Differt, de Jure Rappoltflein.in Musicos pag. 47- vbi : Das Kunigricb vavenderlute zwischen Hagen&veer forße und der Byrfe , demRyne und der Virß.
(/) Desle, Germ. Dattenried. Testatur hoc locusex Protocollo gravaminum Alberti prodigi Landgraviisuper. Alsatiae An. MCCCCXLVI. in Conventu Colma-riae instituto, qui Codex Msc. in Tabulario Civitatis'Basii, extat ; unde hrec excerpsi: Gerechtigkeit desGeleits durch ir ( Alberti Austr. ) Land und Land.graffchafft von Bafel untz gen Mumpelgart
(g) Elsgaudia Romanico idiomate Pays dlAgeoisdicitur. Lingua, mores & consuetudines harum' Dy-nastiarum cum Montisbelicardensibus hodieque con-formes sunt.