Band 
Tomus II.
Seite
24
JPEG-Download
 

24

ALS A TIA GERMANICA

Judicia

Landgrav.

sublata.

Burgundis anno MCCCCLXXIV. ex Alsatia pulsis , Ensisheimense Regimen adAustriacos rediit, tractuque temporis octovirale evasit. Praesidem egit ipse Alsatise sup.& Brisigaviae Praefectus, qui una cum Consiliariis tribus, ex Nobilitate desumtis , toti-demque ex Juris Consultorum ordine, Doctorali gradu ornatis, & Cancellario, id tribunalcomposuit. Absente Praefecto ex Nobilibus primus praesedit. Ferdinandus formam hancdedit Regimini , postquam ä fratre Carolo V. Germanicas provincias , atque adeoAsiaticas quoque An. MDXXI. regendas obtinuisset. (h ) Biennio post novam ordi-nationem Regimini Ensishemiano idem Ferdinandus praescripsit ; qui & Aulicum Impe-riale Judicium in meliorem statum redegit, (r) Tum vero Judices sequentes illudcomposuerunt; Guillielmus, Rappoltsteinii Dominus, Regiminis Praeses, Johannes Imerde Gilgenberg, Vicarius Praesidis, Nicolaus Pabst, Cancellarius, Martinus Stoer, Davidde Landeck, Rudolphus de Plumeck, Consiliarii, Jacobus Sturzel, Doctor C-onsil. Jo.Jacobus Waldner , Consil. quibus denique Fisci Procurator accesiit. Omnium causa-rum Regimini huic cognitio attributa; reservata Judicio Oenipontano ( l ) revisione, ut& collatione beneficiorum ecclesiasticorum atque feudorum, de quibus Ferdinandus &successores ipsi disposuerunt.

§. XXXV.

Nova haec Regiminis Ensishemiani constitutio Landgravialium Mallorum auctoritastem infregit; qui tamen aliquod temporis spatium adhuc durarunt. Apud idem enimEnsishemii oppidum Landgravialis mallus , qui ambulatorius esse solebat , An.MCCCCLXXVIII. publice habitus est , cujus notitiam nobis reliquit, Johannes Kne-belius. ( m ) Postremum id Judicii Landgravialis, quantum novimus, exemplum. Regi-men non Caesareus, sed Austriacus, dirigebat Praefectus, quem in Advocati Imperialis,super universam Alsatiam, post Duces extinctos, constituti, locum furrogarunt Austriaci,ut superiori Asiatico & duobus Brisgoicis Landgraviatibus, Regiminique Ensishemianopraesideret. Cum autem rerum militarium quoque curam habuisset Praefectus , summiCapitanei V Advocati superioris Alsatia ei datum est nomen. ( n ) Suprematus Germa-niae Statuum in illis ipsis terris, ubi Magistratum olim egerant, invalescens paulatim, Land-gravialia judicia quoque sensim extinxit; quum Status suo ipsi denique jure jus dicerent;ipseque Landgravius subditos sibi cives ad novi fui Regiminis tribunal potius, quam adLandgravialem mallum, vocaret. Tribunal non sub dio, sed in Camera, toto fere annitempore omnibus patens, cujus Assessores doctrinae juris periti, in litibus tractandisexercitati, laborique huic unice intenti sunt, prudentibus & doctis causarum patronisstipatum, Landgraviali mallo quantum debuit praeferri ! Et tamen reperiuntur homines,non ex plebecula nati, qui vetus illud rude informeque tribunal cultis nostris, omni judi-ciorum apparatu instructis, tribunalibus hodieque praeferrent. Quidquid sit, Landgra-vialia judicia pleraque lento morbo perierunt. In Suevia tamen vicina & alibi nonnullaeorum prisca fere forma adhucdum subsistunt ; de quibus abrogandis quoquein Pacificatione 'Westphalica & iu Capitulationibus Imperatorum non semel estactum. ( o )

§. XXXVI.

( A ) Gollut lococit.Lib.XI. Cap.XXXVI. annotat,poenituisse Carolum V. quod fratri terras Alfaticasconcessisset. Nuntius mittebatur, donationem revo-caturus ; sed cum advenisset, homagium jam prsestitunifuerat Ferdinando. Politicae rationes , tardius intel-lectae , monuerant Carolum, Alsatiam ä BurgundiseComitatu separandam non fuisse, ut ex hac quoqueparte Rhenum attingeret. Cessio facta est occasionenuptiarum, quas Ferdinandus cum Anna , Hungariae& Bohemia; Regis sorore , celebraverat Linzii. Heu-TF.RUS Rer. Auftr. Lib. VIII. Cap. XI.

( i ) Ferdinandus III. in pries. Ordinationis Judiciiaulici. Conf. Uffenbach de Consil. Aulico Cap. III.& Mauritius de Judicio Aul. num.

( l ) Oenipontum urbs , caput Comitatus Tirolis ,paragiatorum Austris Principum sedes , quibus ante-riores provincis Austriacae solebant concedi. Ad Oeni-pontanum itaque tribunal factae provocationes, nonultra, quod data Austriacis privilegia obstarent. Idemjn Suevico provinciali observatur judicio. Vid. Kay-serlicbe Land - Gerichts - Ordnung Part. III. tit. ir. &jo Franc. Balthasar de Judiciis S. Rom. Imp.

VII. XI. 7 - . - „ .

( w ) Knebeln verba sunt : “ Fena quinta cra.

„ stino Epiphaniae Dn. An. MCCCCLXXVIII. fuit„ tentum in Ensisheim Judicium Lantgravicum &c. ,,Knebelius Catharinianae Capells, qiue Cathedrali Ba-■ filienfium Choro annexa fuit , Capellanus , post fec.XV. medium vixit. Chronici ejus autographumin Gazophylacio F-efchiano servatur Bafileae.

( n ) Obrifter Hauptmann und Landvogt im ObernEsafi. Consuetus hic Profectorum Austriacorum inAlsatia titulus fuit.

( 0 ) Gravamina adversus ea in Osnabrugensi Con-ventu d. 10. Nov. MDCXLV. exhibita prostant :Von Aufhebung der Kayserl. Land-Gerichten in Fran-cken, Schwaben und dem Rbeinstrohm. Rationes al-legantur , I. quod Suevhe & Franconi® Ordinumauctoritati noceant ; II. Instantiarum numerum au-geant ; III. plerisque Germanis provinciis ignoren-tur ; IV. quod via ad Cameram & Judicium Impe-rii aulicum pateat. Ferdinandi IV. Art. XV. & Leo-poldi Art. XVIII. Capitulationes de eorundem aboli-tione loquuntur. Rationes pro non abolendis istisJudiciis vide apud Buckisch Observat, ad Inflrum.pacis Osnabrug. pag. 425. Speidel in Speculoobjer.vat. pag. 760. Tob. Pf anner in Hiß. ComitiorumAn. MDCLII. Lib. VII. Cap. VIII.