32
ALSATIA GERMANICA
Phirretumin Sundgo-via.
Nomen.
Castrum
Comitatus
caput.
§. XL VI.
Arctior Sundgovise sensus, qui hodie viget, tum demum exortus est, ubi Phirretensis Comi-tatus,maximam Sundgoviae partem complexus,invaluit. Factum hinc, ut Sundgovia & Phirre-tensis Comitatus pro synonymis haud raro sumantur. Comitissa Johanna , postremi Comitihaeres, An. MCCCXXXVI. Comitatum istum Sundgovienses suas terras appellat; (a) necabludit Koenigshovius. (£) Distinctius loquitur Rudolphus, Dux Austriae, An.MCCCLXI. dicens: “ homines relidentes in nostra provincia Suntgoviae, in nostro Comi-„ tatu de Phirreto .( c ) Comitatus enim in Sundgovia situs fuit, quae Landserianaminsuper Dynastiam cum aliis, ut totum suas partes, comprehendit. Verba ergomemorata Comitatum Phirretensem non excludunt Sundgovia, ut nonnulli volue-runt , ( d) sed eidem includunt. Pax Monasteriensis ( e ) sub Sundgoviae vocabuloPhirretensem quoque Comitatum , quod mentionem ejus omisit, complectitur.Pax Pyrenaea (/) & Sundgoviae & Comitatus Phirretensis nomina simul expresiit;adeoque hunc potius illi subordinat, quam ab ea excludit. Haec de Sundgovia,praeter quam nullus in Alsatia superiore Pagus sub Germanica Periodo comparet;unde ad Comitatus, sub eadem occurentes, transimus. Occurrunt vero tres inAlsatia superiore, Phirretensis, Egisheimensis & Witkilavio-Horburgensis, de quibusfigillatim agendum. Rappolsteinensis Dynastia Comitatus quoque nomen paulatiminduisset, postquam Jacobus Dynasta in Comitum classem ab Imperatore promotusfuit,, nisi idem Jacobus gentis suae extitisset postremus. Quod ipsum etiam apudinferiores Assatas in Liechtenbergensi Dynastia evenit.
COMITATUS PHIRRETENSIS.
§. X LVII.
Phirretenses Comites, ex Montionensibus orti, Dynastiae suae dignitatem Comi-tatus communicaverunt. (§) Nomen ille traxit ä Castro Sundgoviae, Basileam inter& Delam, rupi imposito, quod in chartis latinis Phirrete, Fierritum , Ferreta, velplurium numero Ferreta, Phirreta , Germanis Pfirt , ( /j ) Gallis Ferrete appellatur.Sub Comitibus tamen Dynastia seu Dominii, ( Herrjchaft ) sub Austriacis DucibusComitatus plerumque nomine venire solebat. Memoriam ejus ante sec. XII. non equidemreperi. Prima occurrit in charta An. MCXXV. in qua Fridericus de Ferretes exprimitur .(i)
Caput Dynastiae atque totius Comitatus est Castrum Phirreti, cujus condi-torem V o l f g, Lazius (/) Rapatonem , Habsburgicae in Ergoviaarcis auctorem, absque ulla documentorum fide , constituit. Primam & egre-giam de castro nostro mentionem reperimus in Charta fundationis Monasterii Veld-pacensis An. MCXLIV. ubi Fridericus Comes de Firretho statuit, ut ille, qui exposteritate sua profe&ioris atatis in castro Firretho sederit , Advocatus hujus Monasterii esset.Castrum itaque vera & primaria Comitum Phirretensium apud Assatas sedes, ipsiusqueComitatus caput fuit. Moris erat, Comites, Dynastas & Nobiles, denominare a castris,non castra a Comitibus. Catena montium, quos Jurassus in Sundgoviam dimittit,Phirreti arcem ab ortu coronae instar in altum extollit, ut sereno aere longelateque circumspicere regiones, & ipsa e longinquo conspici postit; unde & saepiusHohen -Pfirt nuncupatur. Sub Maximilians Impp. praeclara munitionum suarumaugmenta accepit ; procurante praesertim Jo. Jacobo Fuggero Comite, Raymun-dianae Lineae, Speculi Honorum Domus Auftriaca auctore ; ( m ) ä quo FuggerianusPhirretensis ramus, Dynastiae hujus aliquando possessor, descendit, in varias iterumlineas subdivisus. Sub belli Germano - Suecici initio maximam castri Phirretensispartem ignis destruxit. Moenia, fossae & turre ö s , ab ignis furore immunes , quaenunc supersunt, vastum atque munitissimum opus loquuntur. Superest quoque praeteralias habitationes abhinc renovatas, capella D. Catharinae sacra, armamentarium &puteus sexcentorum pedum, in rupem incisus.
§- XLVIII.
< a) tlnser Landt ze Suntgouue , apud Steyerbr. inBiß. Alberti II. Addit, coi. CCXXXVIII.
ib) Cbron., Alsat. Cap. V. pag. 571. scribit : DasLeint von Pfirt , das man nennet das Sunckomv.
{ c ) Herrg. Geneal. Habsb. Tom. I. p:-g. ^g.
( d) Itasane Schür rZFLEiscKius in Principio Mo-sella §. V. Comitatum Phirretensem nec Alsatia;, nequeSundgovise, sed Rauracis annumerandum esse, existi-
1 Art. LXXIII.
Art LXl.
Conf. Tom. 1 . päg. 6 $ 6 . sq.
Pfirdt . Conradus Schürtzfleischius istDiss.
de Principio Mosella, nescio qua auctoritate, Pfuretaspnetulit.
(i) Calmet Hist. de Lorraine, Tom. II. pag. »7 6.inter Probat.
(/) Genealog. Auflr. Lib. I. Cap. X. pag. 166.Lazius in hoc libro & Habsburgicas & Allaticas antiquita-tes m fere tractat, s re somniis indulgens inia summiscommiscet. Ratbodus, cujus frater Wernherus Ar-gent. Episcopus, circa An 1'AXXV 11 . jam obiit. AtquiPhirretensium Comes primus, cui diversae ab Habsbur-gic's fuerunt origines, integro huic seculo posterior est.
( m) Spiegel der Ehrest des Ertzhauses Qelierreic/j.
Vid. Lib. V. Cap. XXII. pag. 78;.