Band 
Tomus II.
Seite
34
JPEG-Download
 

Phirfeturti

oppidum.

Majoratus

fex.

34

Ä L S A T I A

GERMANICA

Oppidulum Phirreti, in declivitate montis situm, posterius est castro, cui subjicitur;uti oppida Altkirch & Thaiinte castris sibi impositis juniora censentur. Proximus vicusAlt-Pfirt, perinde ac veteres Thannae, ( Alt- Thann ,) oppidi cognominis, in vicinia nati,manifesto prodit novitatem. Homines in suburbio de Firreto refidentiam facientes ,Episcopo Basiliensi aeque ac Comitibus An. MCCXXXIV. factos este obnoxios ,Charta hujus anni docet, quae primum oppidi nostri indicium profert. ( q ) Castrum& oppidum de Phirreto Ülricus 1. Comes An. MCCLXXI. Ecclesiae Basii, obtulit infeudum; quam oblationem Theobaldus, Ulrici filius, cum septennio post renovaret, &castrum & oppidum una voce die Vestene von Pfirrete nuncupavit. Ita Rudolphus DuxAustris An. MCCCLXI. die Veste von Phirt, Burg und Statt, Episcopi Basii, bene-ficium se agnoscere testatur. Oppidum nempe cum arce unum quasi munimentumconstituit. Moenibus tantum, non fossa, circumdatum, quod ä meridionali praeci-pitiis , ab altera parte defendebatur ä castro ; quod tamen non semel ab hostibusoccupatum & pessime habitum fuit. Basilienfes oppidum, salvo castro, post pluri-mos vicos combusserunt An. MCCCCXLV. ( r ) Castrum & oppidum Sueci An.MDCXXXIII. Austriacis primum, inde tumultuantibus rusticis , eripuerunt. (/)Privilegia civitatis, a Friderico IV. Imp. An. MCCCCXLII. renovata, in com-pendio haec sunt: Magistratus eligatur ex civibus: monopolio falis per omnemDynastiam & immunitate vectigalium gaudeant, ac tributorum ii, quibus extramuros nihil bonorum. Pascua unius circa oppidum leucae spatium , ligna veroquinque communitates vicinae praebeant. Quatuor per annum mercatus majoresinstituantur, ut & hebdomadatim unus.. Ecclesia parochialis extra oppidum, cumduabus filiabus Alten-Pfirt & Rcedersdorf Monasterio Lucellensi olim juncta , (r) jam inPraeposituram conversa, incolis veteris Phirreti & Rosdersdorffii cum civibus communis est.

§. L.

Reliqua Dynastiae loca vel aliis in feudum concessa , vel castro Phirretensisine medio subjecta fuerant. Sub regimine Austriaco Phirretensis Dynastia omnisin fex Majoratus distributa fuit sequentes :

I. Wolfsweiler, (t) ex insignioribus vicis unus, Lauter, Rcedersdorf, ( u )& quo Majoratui huic aliquando nomen, Kijfs, Sondersdorf, Liixdorf

II. 3'Iemach, Alt-Pstrt, quem locum oppidi Phirreti suburbium fere diceres,Kesthch , Diirlisdorf, Windel, O) ubi Elii nostri fontes, Liebsdorf, (jc) Alos, cujus nomenm chartis Lucellensibus seculi XII. saepius legitur.

III. Pfeterhaufen, ( 7 ) inter plures vicos amplitudine eminens, cum minorevico Bifil. In prioris vicinia vicus Gerfchweiler pridem disparuit.

IV. Majoratus Mufpach , in quo Thullieriis Nobilibus eximia jura pridem com-petunt , superius, medium atque inferius Alufpach , O) qui tres vici unam paro-chiam constituunt, complectitur, ut & Knieringm & Folckenfperg, ubi Abbatiae Lucel-lensis Prioratus. Quae sequuntur loca, in peculiarem seculo superiore Majoratum,a vico Grentzingen denominatum, abierunt : Grentzingen , Steinfultz , Rappoltzweiler &Waltighofen. In hoc duplex castellum extat, quorum alterum Eptingensium bene-ficium est; alterum ä Ramsteinensibus ad Dn. de Planta pervenit allodium.

V. Riefpach , vicus unicus, qui novo Majoratui Grentzingen, cum formaretur,adjectus fuit.

VI. Majoratum Buxweiler seu Fislis componunt : Buxweiler , FFerentzhaufen ,Fislis , Lünstorf, Betlach, & Oltingen , omnium Dynastiae vicorum maximus, in quoMoerspergenses & FerretensesNobiles jurisdictionem per curiam dominicalem exercent,sequeac in Lauter. Denique & in Veltpach, quo vicus Nie der larg pertinet, Austriaci Majorem

consti-

( ? ) Herrg. Cod. Probat, num. CCCI.

- (r) Urstis. Cbron. Basii. Lib. V. pag.(DCHEMNiTz&toe*y:Xrzfg,Part.II.Lib.I.p.44.sq.(•f ) Raph. Roendig Elenchus Privilegiorum Cistcr-eiensium pag. 706.

( t ) Vulgo Wolfchyoeiler. Curtes in Wolfsvcilr &in Diepbsvcilr Fridericus Comes Phirret. jam annoMCCXXXII. Ecclesias Basii, in feudum obtulit.

( u ) Curtis de Redustorf pro Redersdorf legitur inCharta An. MCCXXXIV. apud Herrg. Cod. Probat.num. CCCt.

( vp ) “ Ecclesia parochialis Larg , cum filiali sua,, Winckel Monasterio Luceil. adunata & penitus„ applicata est äJoanneEpisc. Basii. An. MCCCXLIX.Koendig loco cit. pag. 705.

O) Vocatur Lepenstorjf in Charta Monasterii Gran«disvallensis An. MCLXXIX.

(L-) Alius vicus homonymus in Dynastia Belfort.Gallis Peroufe dictus.

(2) Ober- Mittel- Nieder- Mufpach , tria locadistincta.