ALSATIA GERMANICA
Privilegia^ cppidi»
42
subjecit. Incol® horum vicorum, jure civitatis donati, magno numero in ipsam civi-tatem migrarunt. Sed incrementa oppidi vicis damnosa fuerunt, ex quibus Erbhemium& Otzenvveiler denique perierunt. Fossae ac moenia circumduci tum coeptae. ( t )Verisimile, Thannas inter veteres suos ab An. MCCCLX. quo porta inferior conditaest, limites perstitisse constanter, nisi quod duo suburbia , cis Thuram unum, quodvulgo Kuttmbach nuncupatur; alterum trans Thuram versus Amarinam vallem, acces-serint. Duplicis enim oppidi, majoris atque minoris, O) mentionem facit chartaAlberti & Leopoldi fratrum, Ducum Austriae, An. MCCCLXIX. quae sane distinctioetiamnum obtinet. Pro majore enim , quod versus planitiem , oppidum inferius ,& pro minore superius dicunt. Utrumque fossa separaverat, quae pridem solo aequata.Kattenbacense tamen suburbium quod attinet, Thannenses si audias, oppido nequaquanrrecentius est. Nec ego negaverim, illud eo jam extitisse tempore, quo munitumest oppidum. O) Huic a Reinachiis, Waldneris, Landenbergiis, Ruostiis, aliisqueNobilibus, qui suas ex rure sedes eo paulatim transtulerunt, non parum decorisacceffit. Profuit quoque plurimum translatio Collegiatae S. Amarini in elegantemB. Theobaldi apud Thannenses Basilicam An. MCCCCXLII. cujus primus lapis angu-laris lateris borealis VIII. Kal. Augusti MCCCCXXX. positus fuerat, teste veteriinscriptione. Templum cum choro tunc quidem, sed turris, quam Argentoratensisaliqua ex parte aemulam dixeris, An. MDXVI. demum absoluta est. (v)
§. EXII.
Inter privilegia Thannensium, quibus sub Austriaca Domo gavisi sunt, jus asyli,monet® atque insignium eminent. Asyli testis est locus, haud procul a Curia situs,qui hodieque der Freyhof dicitur. Ab Imperatore proscriptos in illo securos essevoluit Wenceslaus Imp. An. MCCCLX XIX. Initium monetandi factum annoMCCCCXV1II. quanquam Albertus Dux privilegium jam An. MCCCLXXXVII. con-cesserit ; ( ? ) finis in An. MDCXXIV. cadit. Cunei monetales omnis moduli magnonumero in Curia adhucdum visuntur. Producimus aliquot argenteorum nummorumectypa, seri incisa; quae Thannarum insignia produnt, ex ipso Civitatis nomine sumpta.Sigismundus Archidux An. MCCCCLXIX. Insignia h®c oppido dedit : (a) Maximilianus I.Imp. An. MCCCCXCVIII. in iisdem nonnulla mutavit. Inter praecipuas oppidi praeroga-tivas numeratur, quod fuit custos thesauri atque redituum & Curia ComputorumAustriacorum, vi privilegii, quod Erhardus de Rinach, Praefectus Thannenlis, a Sigis-mundo Archid. An. MCCCCLXXXVI. impetravit. ( b ) Hinc peculiari nomine Lege-fiatt ,( c ) ä pecunia Assati® Austriae® , ibi deposita, dicebatur. Accedit jus nundi-narum , quod Fridericus IV. Imp. concessit, Maximilianus I. amplificavit; jus quoquedivendendi per omnem Dynastiam falis , a Rudolpho Duce An. MCCCCXXXII.impetratum, & alia jura, quae Thanna cum reliquis Sundgovi® oppidis communiahabuit. Fidem ejus Maximilianus I. adeo probavit, ut singulare beneficium de nonalienanda, imo ne quidem oppigneranda civitate impertiretur.
Formam
( t ) Rudolphus in charta Thannensi /ln.MCCGLXIV.«it: Das falen Jy veßiklich und tricvolich an unserStatt ringmuren mtd graben legen und verhornen.
(zc) En verba chartae: Die merer Statt und dietninre Statt sie Thann .... unser jetzgenannte beideStette.
(x) Id Literae reversales, quas Rudolphus DuxAn. MCCCLXI. Episcopo Basiliensi dedit, indicarevidentur , ubi inter feuda hujus Ecclesiae recenseturTanne , Statt und dorjf , als es hie disbalp demWajfer lit, das da beißet die Thür. Kattenbachtrans Thuram est Sundgoviis, neque Basiliensi Eccle-siae unquam fuit obnoxium.
(y) Inscriptionem in suprema Turris parte, ubipyramis incipit, insculptam ita lego: anno d n i.
MCCCCCIII. IST DIS ACHTOEC ANGEFANGEN WORDEN'LTND NACH ZEHEN JAHREN .... UNTER DEM WÖHL-GF.BOHRNEN HERREN GRAF SIGMUNDT VON DÜRFENVOGT ZU THANN UND DEM EHRSAMEN GABRIEDSURGANT SCHAFNER ZU THANN MIT DER HÜLFGOTTES DURCH MICH RUMICf VALCH VOLDBROCKTMDXVI.
(z ) Diploma ipsis Thannis conscriptum, ubi verba tDas ß iit unser Statt ze Thann nu furbas evokliebunser müns slaben und tzießen mügent &c.
(a ) Gebest in u. mit Kraft dis bricjfs einen fcbilddurch die mitten geteilt an der einen und gerechtenfeyten deßelben fcbilds geleicb dem fcbild von Oftericb ,u. an an der andern und lincken feyten ein grüneThann in einem Treffen seid. Chartular. Thannense.
(b) Ein Niederleg in unsrer Statt Thann iztunserm namrn uff zerichten. Ibid.
(c) Nomen apud Germanos usitatum, qui Legßatäillas civitates appellarunt , ad quas publica Im.perii tributa mittebantur. flas uti vocant col-lectas, ad normam expeditionis Roman», ex doma-niis suis Proceres'Germania: primum praestabant, indea subditis quoque exigentes subsidium. Cum autemrecessus Imperii Noriberg. An. MDXLIII. & Augu-stanus An. MDLXVI. Procerum exemissent domania,onera Imperii in solos eorum devoluta sunt subditos.Tributa haec ad certas mittebantur urbes, quas interFrancofurtum, Noriberga, Rarisbona, Augusta, Lipfia,pracipuT fuerunt. Vid. Receß'. Imp. Anguß. An.MDLXVI. §. XXXVI. Ratisbon. An. M D C X 111 .§, IV. De vocis Legflatt significatu conf. etiamDiETHERRUsin continuat. Thesauri Besold, pag. 787.& Knipschild de tivitat. Jmper. Lib. I, Gap. II.num. 41.