Dynafii®
Fata*
Landscrona
castrum.
6L
4LSATIA GERMANICA
huic & Burcardus de Fricka, qui An. MCCC111. Austriacas jam interterras Landserianam recenset, & omnia, quas supersunt, monumenta repugnant Immone ullum quidem juris Phirretensis in Dynastia ista vestigium reperitur. Indagandaergo ratio,, qua Landieriana ad Habsburgicos Dynastia pervenerit. Ex iis, quae supe-rius prolata sunt, patet, & Basiliensem, & Murbacensem aliasque Ecclefias diversosDynastiae vicos possedisse, quos Habsburgo - Auttnaci deinceps soli possederunt. Land-serium ipsum, Nobilium de Butenheim alodium , inde feudum Basiliense, pecunia com-paratum est, teste Burcardo de Fricka. (jy) Schlierbach, Blatzheim,Bantzenheim, Munchhausen & Tessenheim, Murbacensis Abbatiae feuda, RudolphusComes, ad Imperii solium promotus, proprii fui juris fecit, uti Albertus , filius ejus,Isenheimense Dominium Murbacensibus abstulit. Alia vel ab aliis acquisita , vel anti-qua Habsburgensium domania fuerunt, ita quidem, ut Dynastia Landseriana, qualemBurcardus de Fricka refert, non ante seculi XIII. finem potuerit formari.De inferiore ejus Praesessura, quae post Burcardi tempora demum prognata est, nullushic sermo. Superiorem Rudolphi Imperatoris opus diceres. Idem Rhinfeldamoppidum Genti suae quum comparasset , praeter Burggravium Rhinfeldensem , Landse-rianos quoque Judices ei praefecit, quibus ad seculi XVI. medium usque cives man-serunt subjecti. Dominum de Landser sese scripsit Rudolphus IV. Dux Austriae, in chartaColmariae exarata An. MCCCLVIIL (?)
§. XCV.
Nobilibus Monachis de Landscron omnis Dynastia pro quinque millibus florenorumAn. MCCCCVI. oppignerata fuit, quam Albertus Archidux cum An. MCCCCL. reluisset,Thuringo de Hallweil. de quo Gollutius An. MCCCCLXIX. loquitur , (a) eandemmox oppigneravit. Pignus inde facta Johannis Truchfeffii de 'Wolhausen (£) & Hen-rici , ultimi Thiersteinenfium Comitis, cujus haeredibus creditam Austriacis pecuniamTruchseffius An. MDXIX. reddidit, (c) Truchseffiorum in locum succeffit GabrielComes de Ortenburg, d. I. Febr. An. MDXXIX. commodatis Ferdinande I. supraocto millia quinquaginta & novem florens Rhenensibus, quibus decennio post & millequingentos & quinquaginta octo florenos addidit, (i) Oppigneratio haec duravitusque ad d. XV. Sept. An. MDLXVIII. quo pecuniam Austriaci, Dynastiam Orten-burgenses restituerunt.
Dynastiam hanc Ludovicus XIV. Alsatiae potitus, Bartholomaeo & Joanni Hen-rico, Herwartis fratribus & haeredibus eorum, An. MDCXLV. in feudum conceffit.Pater eorum Joannes Neuricus Herwartus, familia patricia Augustae. Vindelicorum,quam Jo. Georgius ille Herwartus ab Hohenburg, Maximilian! I. Bavariae Ducis &Electoris Cancellarius, ( e ) illustravit, ortus; qui cum exercitu Suecico An. MDCXXXII.in Alsatiam venit , & a Duce hujus exercitus Bernharde Vinariensi Huningam, obpraestita jam officia, dono acceperat. Transactione deinde ä fratribus Herwartis & Phili-berto, Joannis Henrici filio, cui pater vivus hereditatem tradiderat, facta , Huningae& Landserie dominium ad Bartholomeum solum rediit. Hujus filii, Joannes Antonius& Annas, cum improles obiissent, succeffio ad filiam Estheram, que Carole a Turri,Alarchioni de Gouvernet, nupserat , pervenit. Natus ex ea Joannes Fridericus Mar-chio de Gouvernet Dynastiam hanc An. MDCCXVI. obtinuit, atque eandem adfilium Carolum Fridericum An. MDCCXXV. transmisit. (/)
§. XCVI.
Dynastie Landseriane castrum vicinum addimus, Landscrom nuncupatum, quod inSundgovie, Salodurensem & Basiliensem agros tangentis, finibus, in prerupti undique& saxosi montis cacumine, qui Blamontis veluti ramus in planitiem excurrit, elon-ginquo conspicuum est; situ suo vera regionis corona, cujus conditor ignotus. Albertus
Sta-
(/y) Hunc cum etiam vidisset JEgid. Tschudius,Urstisii & Iselii errorem quidem effugit, omnem ta-men Dynastiam ab Habsburgicis male credidit co-emtam scribi a Burcardo , qui tantum de castro &oppido Landesere loquitur. Vide Cbron. ejus Helvet.l'art. I. Lib. IV. pag. 222.
(2) Apud Steterer Hiß. Alberti Sap. Addit.
coi. 26v ^ .
(«) Vid. supra pag. 32. not. (m).
(.(>') Hans Truckses von Wolhausen , Pfandherr derHerrschaft Landser Monasterio S. Albani chartam de-dit An. MDVI. für mich und alle meine erben, Pfand,•herren zu Landser.
( c) Urstis. Chron. Baßl. pag. 17.
(rf) Archiv. Regim. Enßsheim.
( e ) Praestans ejus scriptum Ludovicus Bavarus dfi*sensus impressum Monachii. -
(/) Acta Cancellari» Landserian®.