Band 
Tomus II.
Seite
64
JPEG-Download
 

ALSATIA GERMANICA.

Dynastie

fata.

Scnnheim.

64

tum vici sunt: Amv, ad parochiam oppidi quoque spectans, Sendheim & Niderburbach ,qui unam parochiam constituunt; Gebenheim, suum solus parochum habens. (#)

§. XCVIII.

Vallem Masonianam, priscum Etichonidarum patrimonium, ä Masone ComiteCoenobio, quod condidit, donatam esse, Diploma Ludovici Pii, An. DCCCXXVIII.Abbatiae huic concessum, nos edocet. Proprietas haec vallis totius in Abbatiam istamtranslata, pluribus etiam sequentium seculorum documentis asseritur. Comites Phirre-tenses Monasterii nomine, cujus Advocati fuerant, una cum Scultetis, ( n ) in ea jusdixerunt. Sua vero Advocatia cum abuterentur, lis inde prognata Lutoldi, EpiscopiBasiliensis, ope ita composita est An. M C C X LI. ut emolumentis, quae ex justitiaeadministratione provenerint, in tres partes divisis, duae Monasterio & una Comitibusistis adjudicarentur; singulis annis generale placitum in Gebenheim celebraturis, inquo jura tam Ecclesiae, quam Episcopi & Advocati, publice recitarentur.

Advocatiae hujus, aeque ac Phirretensis Comitatus, haeres fuit Johanna , postremiComitis filia natu major, quae marito suo Alberto Austriaco illam attulit dotem. AbAustriacis autem sibi ac Monasterio suo timens' Abbatissa Mafoniana, eorum forsan,quae jam Phirretenses tentaverant, memor, literas, quas vocant, reversales obtinuit;quibus Johanna ista praeter Advocatiam, nihil proprietatis aut pignoris nomine sibi achaeredibus suis in valle Mafoniana competere profitetur, (sc) Sed literis his nonobstantibus, quod Abbatissa timuerat, brevi tempore contigit. Rudolphus sane, Jo-hannas Phirretenfis & Alberti Austriaci filius,, non Advocatum, sed Dominum Masonia-num se nuncupavit, (y ) quo jure, nescio. Tum itaque ex universa Dynastia solumjus patronatus & decimas Monasterium retinuit; reliqua omnia juris Austriaci factasunt, nobili Masonianae genti pro septem millibus florenorum (z) mox oppigneranda.Neque ex ejus manibus unquam redemta est Dynastia ; imo cum Christophorus deMasinunster, gentis suae postremus , circa An. MDLXXII. obiisset, pignus in Boll-villenses translatum est. Spem ejus obtinendi Ferdinandus I. Nicolao de BollweilerAn. MDLIV. jam fecerat , eamque quadriennio post in filium ejus natu majorem ex-tendit ; quo ipso denique factum, ut Dynastia haec, aeque ac Floremontana, nonBollvillensibus modo Baronibus, sed & Fuggeris Comitibus, Bollvillensium haeredibus,aucto paulatim supra viginti quinque millia florenorum pignoris pretio, obvenerit.Mox cum Austriacis Fuggeri quoque Comites Alsatia ejecti sunt, & vallis Mafonianain Suecorum potestatem redacta, qui Ratfchinum quendam , Nobilem Bohemum, earemunerarunt. Reduxit Fuggeros pax Monasteriensis, cujus beneficio Dynastiam hancdeinceps sub imperio Gallico pariter , uti sub Austriaco, possederunt, donec illamd. II. Martii An. MDCLXXX. in Conradum de Rosa, Campi - Mareschallum, liberetranstulissent, acceptis supra quinquaginta sex millia sexcentis & fex libris Francicis;id quod Ludovicus XIV. non modo ratum habuit, sed & Dynastiam oppigneratam infeudum convertit. Rosius eandem consensu Regis d. I. Decembr. MDCLXXXIV.genero suo, Nie. Friderico de Rotenburg , ex Crösnensi Silesige Principatu oriundo,vendidit. Hic in juvenili aetate militiae Gallicae adseriptus, virtutibus suis ad Campi-Mareschallatum pervenit, & Comitis elogio a Ludovico XIV. ornatus obiit An.MDCCXVI. O) Ex matrimonio ejus cum Anna Johanna de Rosa Conradus Ale-xander An. MDCLXXXIV prodiit, Gallicus ad Hispanos & Borussos olim Legatus,qui An. MDCCXXXV. decessit improlis, postquam Rothenburgensem Dynastiam,Masonianae contiguam, sibi & genti suae comparasset. Utraque ad sorores hinc ejustransiit, de quibus supra, ubi de Rothenburgensi Dynastia egimus.

S E N N H E M I ü M,

§. XCIX.

' Primum cis Thuram , qui praeterlabitur, amnem Alsatiae superioris oppidum estSennhemium, ( b ) in serie Comitatus Phirretenfis ditionum , quas hactenus tractavi-mus ,

( t ) Conf. Tom. I. pag. 722. §. CCXVI.

(z«) Chono, filius Sculteti vallis Masonis, milesinter testes memoratur in charta donationis , Lucelensi Abbatiae per Fridericum Comitem Phirret. AiJV 1 CCXV. factae.

( x ) Tun kunt, das das tal zu Masiniunster undvptdorsu gebert , lut und gut , des H. Herren S. LeodsLurien und. ßnes Gotzbufis ze Mafimunßer rechteigen iß. Dat. Altkilch An. MCCCXXXVIII.

O) Terre zeRofenfels,zeMäsmimßer, ze Landser &c.An. MCCCLVI. & seqq. apud Steterer Hß. AlbertiSap. Addit. Cap. II. pag. 3;8- 359. 365.

( 2 ) Hanc profecto pecunise summam Nobilibusistis debuerunt Austriaci medio seculi XV. uti refe ftGoltutius. Vide supra pag. 22. not. {ni).

(«) Lexicon. Histor. Baßl. maleAn.MDCCV.ponit'{b ) Romanice Sernay , Cernay , German. Ser‘U<heim , Vulgo Sennen. ,