Band 
Tomus II.
Seite
68
JPEG-Download
 

Ceraunius

Iapis.

Jscnheim.

*8

ALSATIA GERMANICA

quas hi Bollvilanis Baronibus An. MDLXIII. vendiderunt. Tertia Masonianorum, quinon diu post defecerunt, Enfisheimensi Civitati pars obtigit; eidem cum Ruleshemiointegro etiamnum subjecta.

§. CIV.

Inter memorabilia Ensishemii recensendus est lapis, in Ecclesiae parochialis odeosuspensus, quem Sebas t. Munsterus (fc) atque ChristianusUr stisius, (i) aliique inter ceraunios (/) ponunt, quemque Sebast. Brandiuspeculiari carmine decantavit latino, quod Actis Ensishemianis tum fuit insertum. ( m)Munsterus ita : “ Anno MCCCCXCII. lapsus est desuper ex nubium coagulatione,

„ edito magno tonitru, septima die Novembris, lapis grandis, haud procul ab oppido„ Ensheim, ponderans duo talenta seu centenaria & dimidium, quem tollentes incolae„ suspendebant in Ecclesia parochiali, pro mirabili signo. „ Urstisius gravitatemlapidis CCLXXX. librarum facit & circa meridiem e coelo delapsum esse tradit.Maximilianus I. Imp. in scripto , de Cruciata quadam S. Georgii adversus Tureas An.MDII 1 . edito, rem in suo fere conspectu , cum in exercitu esset, ad resistendum Gallis,contigisse narrat , eidemque lapidi duos modo centenarios tribuit, (n) Naturamlapidis quod attinet , substantia ejus est insipida, inodora, nigricans , ex squamiscoagmentata, venulis albidis striata & particulis splendentibus ejusdem coloris conspersa;minerse martialis species. Durities tanta, ut chalybe percussus evomat ignem. Massaignita & in aqua extincta, in pulverem redigitur facile. Quodsi eidem oleum vitrioliaffundatur, nullum nec effervescentia, nec solutionis signum, foetidissimum vero sulphu-ris reddit odorem. Tantam molem in aere nec gigni , nec haerere potuisse , nosratio docet. Violento fulminis igni generatio ejus nequit adseribi , quod argillamcontinet, quae omni calori resistit; adde quod nullum fusionis signum in omni maflaoccurrat. Substantiam fossilem, in modum omnium glebarum metallicarum sub terrageneratam , in lapide nostro reperiunt Chymici. Hic certe vel in loco genitus, ( o )ubi repertus; vel ex montibus haud adeo longinquis, ubi minerae gignebantur, tem-pestate & torrentibus aquis abruptus, longo seculorum tractu in plano provolutus atqueEnsishemium versus fuit promotus. Massae hunc titulum inscripsere Majores : Dehoc lapide multi multa , omnes aliquid , nemo fatis.

Ceraunii mirae & insolitae magnitudinis lapides Graecis atque Romanis innotueruntveteribus. Singulari de illis capite egit Plinius, (p) ubi Anaxagoram ä Graeciscelebratum refert, quod coelestium literarum scientia praedixerat, quibus diebus saxumb sole casurum esset, idque interdiu in Thraciae parte ad iEgos accidisse flumen. Suoille tempore ostendebatur, magnitudine vehis (y) & colore adusto. Anaxagoraei hujuslapidis historia apud Plutarchum O) & Diogenem Laertium (x) quo-que occurrit. Cardanus de varietate rerum asserit, lapides circiter mille ducentosAn. MDX. & inter hos unum 120. pondo , alterum sexaginta in agrum , AbduaeGalliae Cisalpinae fluvio conterminum, e nubibus decidisse, quibus color ferrugineus,clarities eximia & sulphureus odor fuerit; Enfisheimensi'nostro lapidi in hoc fere simi-libus. Tam vetus, tam communis est falsa de cerauniis lapidibus, in aere generatis,opinio.

DYNASTIA ISENHEIMENSIS.

§. cv.

Rubeacensem inter Emunitatem, cujus caput Ifinburgum, ut & inter Bollvilensesterras ac Murbacensis Abbatiae territorium , cui olim adhaesit, Isenheimensis Dynastiajacet , omnium Austriacarum, quas hactenus enumeravimus, postrema & minima.

Tribus

( h) Cosmograph. Lib. III. Cap. CXXV.

( z) Chron. Bafil. Lib.VI. Cap.XVI. Gesnkrus AtLap.sigur. pag. 66. historiam ceraunii Ensisheimensishujus fuse quoque enarrat.

(/) Lapis noster vulgo quoque dicitur Donntrßein.Instrumenta lapidea a Veteribus in bellis adhibita,apud Gallosi & Germanos pastim effoffa, vulgus quoquepro cerauniis jactitat.

(wz) In Scriptoribus Rer. Alfat. Carmen hoc dabo.(«) TtiTHEMiBS Chron. Hirsaug. An.JVICCCCXC1I. Paulus Lassius in Chron.Qitmnsi anno eod. Daxtius cit pace publica pag.

»i4-

( o ) Substantia foffilis, ut alias glebas metallic-e,sub terra potuit generari eo loco, ubi reperta.

( p ) Histor. Natur. Lib II. Cap. LVIII.

(y) Vehes est fecundum Columellam Lib.XI.num. iZ. quantum unus homo vehere potest.

( r) De placit. Philosoph. Lib. X11L & in vitaLysandri.

(x) Lib. II. segm. 6. n. xo. Ad locum huncLaertii quaedam de lapidibus , e coelo dejectis,Mbnagius congessit. Confer Aiustot. Metmol.Lib. I. Cap. VII.