70
ALSATIA GERMANICA
Feuda
Staffel-
seiden.
Meyen-
heim.
Hatstatt& alia.
Turon. fine superioris seculi vendidit. Murbacenses alio mox pacto jus suum,nuper acquisitum, in Hoipitalarios S. Antonii de Vienna Isenheimenies An. M D C C.in perpetuum transtulerunt. JHerxheim & Retersheim , Nobilium de Domo peculium,Catharina Burgundica, Au striae Du cista , novo emtionis pacto „recuperavit, eaque Con-rado Fridungo, Archimagiro & Iiuebmeistero suo, An. M C C C C X IV. in feudumcontulit, fridungus pro concessa sibi licentia mox eadem oppigneravit Schauenbur-gicis , qui soluto iterum initio seculi XVI. hoc pignore , de pecuniae summa , expignoris remiflione accepta, per Austriacos deinceps investiti sunt,
§. CVIL
alia. Ita jam exposuimus Dynastias, quae Comitatum Phirretensem & alia Habsburgicaegentis in Alsatia superiore Dominia composuerunt, cum adhaerentibus feudis. Superest,ut & alia nunc Austriacorum loca breviter exponamus, quae variis Nobilium familiis infeudum costata , nulli tamen Dynastiarum aut castrorum, quos descripsimus , annexafuerunt ; nisi quod antiquitus ad Praefecturam Ensisheimensem , antequam feudaevaderent, ex parte referrentur; unde pleraque etiam -Ensishemiana castrensia feuda (jy)dicuntur.
Staffelfelden castrum & vicus, inter Bollvillam atque Sennhemium ad Thuram.Castrum Theobaldus, Phirretarum Comes, Leopoldo Duci, Alsatiae sup. Landgravio ,cum Schmenberg & Brunftatt castris, An. MCCCX. in feudum obtulit; Ulricus autem,Theobaldi filius, idem cum vico homonymo Masonianis Nobilibus An. MCCCXXI.in subfeudum dedit. De Brunstadio supra jam actum. Schoenenbergae situm & fataprorsus ignoramus. Mafoniani ergo Staffelfeldam ad interitum usque gentis fuse posse-derunt, nisi quod Reinachiis etiam aliquid juris in arce obtigerit An. MCCCCLXXVIII. ( 3 )quod tamen octennio post reddiderunt Austriacis. Ferdinand us I. Christophoro deMasmunster An. MDXXX1X. permisit, ut arcem hanc , tanquam bonum allodiale,aut oppigneraret, aut divenderet , modo intra decennii spatium .aliud ejusdem valorispraedium ipsi in feudum offerret. Hinc ad Jo. Rudolphum Bapstium , qui annoMDXLVII. obiit , dein ad haeredes ejus Redingos ä Biberegg , origine Helve-tios , denique ad Franc. Josephum de Peschery, transiit. Castrum, parum distans avico , planitiei, non colli, insidet, ubi Thura pisculentior, quam alibi, sed & neminiaccolarum, quam Staffelfeldensibus, nocentior.
Meyenheim , vicus praestans ad Ellum, uno infra Ensishemium milliari; Landgra-vialibus mallis, qui in eo frequentes habiti fuerunt, insignis. Dominum de Meyen-heim, An. MCCLXXXI. interfectum, Annales Colmar. produnt; unde locum nobili tumfamiliae paruisse patet, quae eodem anno vicum hunc Ecclesiae Argent. in feudumobtulit. ( a ) Vici hujus reditus Advocatus Ensisheimensis sub Austriacis percepit.Sub Gallis iidem reditus iisdem Advocatis, de quibus suo loco, a Rege concessi sunt.Cointetii illos hodie possident ut feudum.
§. CVIII.
Loca Hatstatt & Vvgtlinshoftn Dynastae a Schwartzenberg olim jure allodiali posse-derant ; factum hinc , ut postquam in feuda converterentur, Schwartzenbergicorumfeudorum nomen quoque semper retinerent. Dynastis enim illis, trans Rhenum habi-tantibus , cum Echingenses Nobiles successissent An. M C C C C L X. utrumque locumAustriacis vendiderunt; Hatstadiorum familiae, ad quam castrum Hatstatt pridem specta-verat , mox in feudum conferendum. Imo & vicum Hatstatt antiquitus ad Hatstadiosspectasse, indicia habemus. Annales Colmar. ad An. MCCXCIX. observant, ConradumXVernherum de Hadistat, vi coactum , Episcopo Argentinensi Hadistat U alias res suasobtulisse. "Wernherus ille solenni tum charta (b) professus est, judiciariam potestatemin loco hoc Antistiti'competere, subditis ita divisis, ut ex Episcopi ditione in vicum
Hadestat
(y ) Sejflehen zu Enßsheim. Dicuntur etiam Feuda in der Burg Staffelfelden , cum beneficiis adhs«conditionata. Vasalli hi sistere se tenebantur Ensis- rentibus.
(a) Annales Coltnariensis ad h.an.
(,) J U 8 nempe, quod dicitur Stock und tburn {b ) Extat in Chartulario membran. Civit. Argent«