Band 
Tomus II.
Seite
88
JPEG-Download
 

88

ALSATIA GERMANICA

Dominicarius Annalium Colmar. auctor ad An. MCCCII. ponit, sed auctorem ejus nonindicat. ( i ) Oppidulum seculi XIV. medio demum in prima, quam novimus, Hatsta-diensium investitura memoratur. Episcopus Argent. enim An. MCCCLV. Epponem Eq.&Hanemannum Armigerum de Hadestat fratres, una cum ipsorum ex Vcternhero fratrenepotibus, Hernico, W ernhero, Friderico & Cunone, de castro & oppido Herlis-heim investivit ; ({) quod eodem anno Hatstadienses hi omnes ita inter se diviserunt*ut Epponi & Hanemanno fratribus dimidia, quatuor Wernheri filiis vero altera Herlis-hemii, & oppidi & castri, pars obtingeret. (/) An. MCCCLXXII. Johannes Erbe ,nobilis Argent. a Magistratu civitate ejectus, Herlisbemium , Epponis Hatstadiensissedem, occupavit, civis Argent. quod esset. Sed Praefectus Austriacus , Ensishemiisedens, & Argentinenses cum sociis, Herlishemium receperunt, & quinquaginta fex prae-dones ibi captos, tribus exceptis, ad rotam , patibulum ensemque damnarunt. ( m )Eppo & "Wernherus de Hadestatt, libertati & castro suo redditi, vindictam cogi-tabant. At Carolus IV. Imp. Rupertum, Electorem Palatinum , literis monuit ,ne Wernhero huic aliquas ferret suppetias. O) Simile quid Herlishemio

An. MCCCCXLVIII. denuo contigit, quum Henricus Grephe, vir nobilis, quemHatstadienses in castrum suum receperant, civitati Selestadiensi diffidationis literasmisisset. Tum enim quadringenti homines eo profecti, castro fraudulenter potiti sunt,idque solo aequarunt. Grephius Seleftadium abductus libertatem suam numeratisdemum mille florenis recuperavit, (o) Herlishemium denique ob Varnierium, Gal-lici exercitus Emissarium, qui, cum Caesareis prope Colmariam infultasset, eo confu-gerat , ä copiis Germanicis An MDCLXXVII. captum & injecto igne deformatum est.(p) Novas itaque veteris castri ruderibus aedes Franc. Josephus a Schauenburg hocfoculo imposuit. Quanquam vero Herlishemium ab Ecclesia Argent. pendeat, curia tamenibi dominica juris Austriaci fuit, quae Schutterensem ad Abbatiam antea spectaverat, (q)quamque Hatstadiensium postremus An. MDLXX1. pariter in feudum accepit, (r)

§. CXLI.

Sehr anckenfeh (r) castrum in summitate montis, qui vallem Sultzbaco-Gregoria-nam aspicit, ä longo jam tempore dirutum est. Maternus Berlerus ( t ) id tantaefirmitatis fuisse scribit, ut turris ejus suffodi quidem & prosterni, sed non destruipotuerit, lapidibus, quibus constabat, in sua junctura manentibus. Castrum hoc nobilicuidam familiae nomen praebuit, ex qua Johannes de Schranckenfels An. MCCCCXXVI1.Gebersvilla; decessit. Id cum Herlishemio, post extinctos Hatstadienses, Theobaldoä Schauenburg & masculis ejus posteris per Episcopum Argent. An. MDCIII. in seu-dum collatum est.

Jungholtz arcem, retro Sulzam in excelsa & eminus conspicua rupe ante seculiXII. medium exstructa, Johannes, Conradus, Egenolfus & Wernherus fratres, ac-Cuno , Domini de Jungholtz, An. MCCLIX. Hernico Episcopo Argent. in feudumobtulerunt; pro qua oblatione homines Ecclesias Argent. qui in monte Jungholtz residerervoluerint , ipsis in feudum quoque concessi sunt, o) Sub Bertholdo II. EpiscopoJungholziorum stirps cum defecisset, castrum hoc ad Ecclesiam Argent. rediit, idqueBurcardus Comes de Lutzelstein, Emunitatis aliquandiu possessor, post contractumquoque matrimonium sibi & familiae suae retinuit. Sed Ludovicus Barbatus, ElectorPalatinus, qui Burcardi filiorum tutor fuit, Jungholtz An MCCCCXIX. pro mille &ducentis florenis Wilhelmo Episcopo vendidit. Per Wilhelmum sexennio post Henricode Rottersdorf in feudum collatum, per Rottersdorfium vero Bocldo de Staufenbergmox venditum est, ( x ) qui Staufenbergius multa in arce collapsa diligenter restituitAn. MCCCCLXV. (j) Defuncto Jo. Erhardo de Staufenberg An. MCCCCLXXI.Conradus Episcopus Georgium de Staufenberg, Reinhardum de Schauenburg & Johan-nen! de Moersperg coinvestivit ; ubi memoratu dignum,' quod vicus Jungholtz, infracastrum situs, oppidulum dicatur. (*) Maximilian us I. Imp. sub seculi XV. finemnim Alberto Episcopo de variis rebus paciscens, Schauenburgenses quoque in feudihujus possessionem petiit immitti ; id quod brevi post factum. Vicum adjacentemJudasi potissimum inhabitant, ibidem sepultura gaudentes.

§. CXLII.

( i ) Caßellum Herlisbeim prope Columbarium con-ßruitur.

(k) Herlisbeim Burg und Stat , und was darzugebart. Chartular. membran. Ecclesia: Argent. num.ajr.

( / ) Berler fol. 378.

(m) Albertus ■ Argent. pag. 16-;. Fcedus Statuumadversus Jo. Erbium vid. apud 'Wencker. de UJß-burgerh pag. 127. sqq. Schad u s Cbron. Ms.

Extant hx literae in Tabular. civitatis Argent.

( 0 ) Berler. fol. 132.

(p ) Laguille Hiß. d'Alsace Tom. II. pag. 249’(q ) Vid. Tom. 1. pag. 708.

( r ) Codex feudor. Regiminis Ensisheim,

( s ) Vulgo Schreckenfels.

(?) Cbron. Ms fol. 337.

(«) Charta apud Berlerüm fol. ;82-(x) Ibidem fol. 375.

(jy) Berler. fol. 141.

( z) Jungholtz Burg Und Stattlein im Sultztfbann gelegen. Tabular. Schauenburg.