Band 
Tomus II.
Seite
102
JPEG-Download
 

102

ALSATIA GERMANICA

Bollvveiler

castrum.

Vici.

DYNASTIA BOLLVILLANA.

§. CLXXI. '

Inter Ensishemium & Sulzam oppida, in Alsatias superioris atque Sundgovise con-finio , castrum Bollvveiler , cum vico homonymo, in florida planitie comparet. Variatejus nomen in documentis, in quibus Bollunwilre , Bollewilr , Bollwil, Follvveiler ,diversis temporibus, scribitur. Primaevas ejus appellationes in Periodo Francica (§)dedimus. E villa vicus, ex vico oppidulum, ex oppidulo castrum surrexit ; vetusBolivil lanae gentis patrimonium. Petrus & Burcardus fratres de Bollewilr oppidumsuum Bollewilr Ecclesiae Argent. An. MCCXCV. obtulerunt in feudum. ( r ) Ubinunc castrum videmus , tunc oppidulum extitit. Alias enim fossas, intra quashoc stetisse legitur , non reperimus. Vicus hodiernus, qui castro allidet, veterioppidulo longe major, non uti oppidulum & castrum; feudalis, sed omnino allo-dialis est.

Bollvillenses, ut a latrociniis atque incendiis essent securi, spatium istud, quodcastrum occupat, medio sec. XIII. munivisse videntur; pace publica restituta in agrosredituri patentes. Oppidulum adhuc cum castro memorat Alberti, Episcopi Argent.charta, qua Bollvillanos An. MCCCCLXXX. de illo investivit. O) Internam civi-tatis formam id nunquam habuisse videtur. Castrum, quod nunc extat, RudolphusBaro, gentis suas postremus, fine seculi XVI. restauravit. Dimidiam Bollvillae partemBurcardus a Bollweiler An. MCCCLXXVI. Wilhelmo Waldnero Equiti pro trecentisflorenis vendidit; anno sequenti castrum Wildenstein eidem oppigneraturus. Initioseculi XV. vero Bollvilla omnis alio venditionis pacto ad pristinos suos rediit possessores.Districtus Bollenberg prope Rufacum, ad Dynastiam hanc etiam spectans, primum Boll-villanae gentis patrimonium censetur.

s. cLxxn.

Feldkirch vicum, Bollvillae proximum, Bollvillenses ab Austriacis tenuerunt in feu-dum. Hannemanno Graettio pro centum & quinquaginta marcis argenti An. xVICCCLXVII.oppigneratus fuit. Extinctis seculo XV. Graettiis Austriaci, feudum hoc apertumarbitrati, Waldneris id contulerunt. Intellecto post multiplices Waldnerorum investi-turas errore, Bollyillani vicum An. MDXXV. repetierunt. Rem Enfisheimense Regi-men An. MDXXXII. ita decidit, ut Waldneri Graettiorum pecuniam, Bollvillahipignus acciperent. Jus patronatus Ecclesiae de Feltkilch Theobaldus, Comes Phirreta-rum, Cunoni de Jungholtz An. MCCLXXX. in feudum contulit; postquam Walthe-rus de Veltkilch miles id libere resignasset. (*) Fuerunt ergo Nobiles, qui vicihujus nomen usurparunt.

Bulversheinf , olim Wulsersheim, («) feudum est Wirtenbergense, Rappoltsteiniisconcessum, a quibus ad Bollvillanos subfeudum pervenit. Ungersheim , vici allodialis,duas partes, Reinachii Bollvillanis An. MDL 1 V. pro trecentis florenis vendiderunt,impetrato prius Austriacorum, a quibus pependerat, consensu. Tertia ejus pars adcivitatem Enflsheim pertinet, (x) Curto miles circa An. MCCXX. turrim capellaein Ongersheim destruxisse, & ex ea castrum aedificasse, in Annalibus Dominican. Coemar.legitur.

Regisheim , vulgo Rexen , k Phirretarum Comitibus, nondum extinctis, ad Habs-burgicos transiit, teste Burcardo de Fricka An. MCCCIII. Nobilis Maso-nianae gentis feudum An. MCCCLXI. inde pro centum & nonaginta marcis argentiStaufensium, horumque libera cessione Hamanni de Reinach An. MCCCCLXXVIII. pignusevasit.Hamanno Rinachio defuncto, Casparus deMcersperg vicum An.MCCCCXCVII. iterumin feudum obtinuit. Moerspergenses jus suum pro fex mille & ducentis florenis inBollvillanos, mares ac foeminas, An. MDLV. transtulerunt, ea tamen conditione, utdeficiente Bollvillana stirpe ad ipsos feudum rediret.

Heimsbruwt

(O En verba chartae: Stettlin und SlosiEolhvilr,als gelegen ßnd , mit den innern und uJJ’ern graben.

(t ) Charta in archivo Bollvillensi.

(wj Ita charta Conradi Episcopi Argent. An-MCCCXXXV. qua Hanemannus de Lobegasse plurc*in banno hujus vici agros ipsi in feudum obtulit*Beki-eä. Cbron. Mf. fol. 375.

Conf. supra pag. 6 7. §. CIII.

(q) Tom. I. pag. 710. §.CXCV.

( r ) Conradus Episcopus in charta sua autographa:dc.2 Jiettelin von Bollewilr , uls es mit den zvvein gra-ben umbe begriffen iß, vür liddig eigen an alle aiverdeK f bunt geben. Chartam oblationis ipsorum iäollvil-lensutm die Martis polt Pascha scriptam , exhibetBerles. in Cbron. Mf fol. ;? 7 -

s