728
ALSATIA GERMANICA
I.
FrteFectura
Rappoltst.
Nominis
origo.
Castrum
Hohe-
Rappoltst.
redemit , ac civitati Colmarienfi in compensationem Prioratus D. Petri tradidit, quemCapitulo majoris Ecclesias Argent. in compensationem Aulas , summo Templo con-tiguas, ( Bruderhof ) quam in Collegium Patrum Soc. Jesu & Seminarium Ecclesia-sticum idem Rex pridem converterat, traditus est.
DYNASTIA RA. PPOLTSTEINENSIS.
§. CLXXXII.
Rappoltus, vir dives & nobilis, seculo VIII. jam nomen suum villas communica-vit, ( h ) quod successu temporis quoque communicatum est cSstro, montis adjacentis summi-tati imposito, nempe Rappolti petrae; germanice Rappoitßein, gallice Ribeaupierre dicto, (i)Castra enim, rupi imposita, majores nostri metonymice Petras dixerunt vel Rupes. (/)Idem ille mons aliis duobus castris, situ, structura, nomineque diversis , conspicuusest; quae cum castro supremo formam triangularem conficiunt, & e longinquo gratumoculis spectaculum praebent; quas & inter Alsatias memoranda ponuntur.
Summum pras reliquis semper tenuit principatum ; Alta Rappolti Petra, Hohe~Rappoitßein (?«) dictum, ut a ceteris, situ & ditione inferioribus, distingueretur : abeo quoque universa Dynastia suum nomen accepit. Magna hujus arcis antiquitas est,qua, si Isenburgensem & Egisheimensem excipias, reliquas omnes Alsatias superat. HenricusIV. Imp. turbidis discordiae inter Imperium & Sacerdotium temporibus, Burcardi, Epi-scopi Basii, fidem atque constantiam remuneraturus , eidem pr odium suum Rapoltßein ,quod a patre suo haereditario jure acceperat , in pago Alsatiae , in Comitatu HenriciComitis situm, An. MLXXX1V. donavit. •(«) Rappoltsteinium ergo Ducum Fran-coniae & Imperatorum, qui Salici dicuntur, patrimonium fuit, ex Egishemii Comitum,cognatorum suorum , haereditate Forsan comparatum. Conradus II. Imp. Henrici IV.avus , matrem habuit Adelheiden! , ex Egishemii Comitibus ortam. ( o ) Rudolphus,Episcopus Basii. Rappoltsteinium , quod ä patre acceperat, filio ejus Henrico V. Imp.An. MCXV. reddidit, ut Advocatiam Monasterii Fabariensis in Episcopatu Curiensiacciperet, (p ) Ast intercessit Pontifex Romanus, cujus opem , quo minus id fieret,Gewoldus, Monasterii Abbas, imploraverat, (q) Retinuit tamen Henricus castrum,idque ad suos in Imperio successores transmisit, donec Fridericus I. Ortliebi Episcopi& aliorum precibus atque testimoniis inductus , illud cum medietate villa. RappolswilreEcclesiae Basiliensi restituit. (>) Tantae antiquitatis ergo cum sit Rappoltsteiniumcastrum, non mirum est sec. XIII. illud jam appellari vetus castellum. ( s ) AnnoMCCLXXXVII. bis obsessum , non captum est. Anshelmus enim Dynasta cumfratri & nepotibus suis debitam bonorum portionem reddere noluisset , Rudolphus I.Imp. castrum Rapokßein per Colmarienses & Keisersbergenses, Duce Baldeckio, hisquepost triduum recedentibus, (t) iple mox praesens obsedit; sed difficultate, militum-que seditione absterritus, re infecta discessit. ( u ) Ulricus Dynasta Carolo , Lotharin-gise Duci, & Bernharde, Marchioni Badenfi, jus aperturae castri hujus An. MCCCCXXV.
concessit;
(b) In primis chartis, quas Tom. I. pag. 730.aliegavi, Raboldo-vilare & Rutpoldus-villare locus ap-pellatur. Apud Helvetios quoque ad Lacum Turi-cenfem, in peninsula quasi, pervetus oppidum eftRapertivilla, Rapperfebvveil, quod Guillimannus Hel-vet. Lib. I. Cap. 4. pag. 36. priscis Helvetia; oppid : saccenset, ä Raperto quodam, Ludoviu Regis Duce,quem arcem ibi constituisse censet, nomen derivans.Ita Hunivilla, dimidia tantum leuca a RappoltiviPanostra distans , ab Huno seu Hunone & Huna, ejusuxore, seculo VII. nomen accepit. Vid. sup. pag 77.
( i ) Veteres chartas Rappoltsteinensium , gallicescriptae, Rabapierre habent. Ita jam An. MCCLXXIV.LXXXII. XL. Alibi quoque Rainbaupierre & Re-balpierre legitur. Vid. Mbvkissb Biß. des Evlquesde Metz pag ; 486.
( /) Consi pag. *3. not. (.)>).
(»O Nomine hoc primum usus est Johannes Rap-poltsteinius An. MCCCXX.
( n ) Diploma ab Hhrkg. Geneal. Habsb. Tom. II.jtum. 189. ubi tamen anno prius datum legitur, quamin Cod. Msi unde Herrgottus illud desumsit. Majo-rem anachronismum Urstisius commisit in ebron.gasil. Lib. II. pag. 120. ubi donatio hac ab HenricoIII. Rege Rom. An. MXXXIV. facta scribitur.
( 0 ) Vide infra Genealog. Landgravior. Alsatiae insi(p ) Diploma Henrici V. apud Herrg. loco est.tium, 194. -
( q ) Rem enarrat UnsTrsrus loco alleg. & exeoJoh. Gulrrus Rbätia Lib. IX. fol. 126. sq. confer*Raßlca Sacra pag. 178.
( r ) Res ipsa non dubia, sed Diploma tamen Fri-derlei Imperatoris,quod Hkrrg. loco cit.num.239. pr°'duxit, Henriciano contrariatur. In illo enim Hen-ricus I. (intelligitur Sanctus) Rappoltsteinium E<J-clesise Basii, donasse, Henricus III. vero abstulisse di-cuntur. Diploma Friderici mutilum est & caret ®ra>( s ) In divisione bonorum Rappoltsteinensium An-MCCXCVIII. Johannes se Dynastam scripsit von dsshohen Rappoltzßein , oder alten Caßen; errore libra-rii Caßen pro Caflel. Nam Johannes Episcopus B*”sil. Ulricum & Johannem Dynastas An. MCCCXLLinvestivit mit der bürg Hohen Rappoltzßein, die nMauch nennet alten Kaßel. Ita quoque sequentes EP 1 'scopi. Investitura An. MCCCLXXI. habet : Caft« 0Rappoltzfteine superius , in vulgari alten Kaßel nhh'mpatum.
( t ) Cbron. Colmar. pag. 49.
(u ) Idem Cbron. loco cit. & Ahnries Colmar. adalleg. 1