Band 
Tomus II.
Seite
110
JPEG-Download
 

HO

ALSATIA GERMANICA

Incremen-tor. causie.

Coenobia

varia.

obtulerunt. (h) Inferiora oppida Rappoltfleiniana ambo charta investituras Episcopi Basii.An. MCCCXLI. & alia An. MCCCLXXI. quatuor oppida castro contigua, duo superiora.& duo inferiora, in volgari Rappolzwiler nuncupata, commemorant. Biennio post Ulricus& Bruno Rappoltivillam inter se partiti sunt ita, ut duo superiora illi, huic inferioraoppida traderentur. Inferiora civitas Argent. An. MCCCLXXXIX. quo grave interipsam atque Dynastas bellum exarserat, occupavit, illaesis tamen superioribus, cumquibus pacem servavit.

§. CLXXXV.

Incrementa haec Rappoltivillae vicinos quosdam vicos paulatim everterunt.Roggenhaufen ( i ) infra oppidum districtus cujusdam nomen est , qui ä Rappoltivillanoconstanter separatus, sacelli & vici, ä pluribus jam seculis destructi, rudera servat.EUenweiler Roggenhausae vicinum, propius oppido fuit , (; ) seculo XVI. demumad finem properante, penitus deletum. Curiam in Ellenwiler Ita de Horn-berg , Friderici Comitis de Toggenburg uxor, cum oppido Liestal & castro Hoenberg,Ecclesias Basii. An. MCCCV. vendidit. (kf) Vicus ipse nobili Alsatiae genti, qua: periit,nomen suum imposuit. An. MCCCXLVIII. Petro de Lutersdorf pro octo marcisargenti oppigneratus ille & An. MCCCXCIV. ä Brunone Dynasta redemtus est.Cum vico Coenobium foeminarum Ord. Dominic. quod in eo perstiterat, abolitum.Altheim vicus initio seculi XIII. disparuit, (/) maximaque parte in vicinum Zellenberg®oppidum translatus fuisse videtur.

Duces Austri® & Dynastae Rappoltsteinenses An. MCCCXV. inter se convenerunt,in Bereistem & in Rappohwiler oppidis , Pfalburgeros non recipi debere; qui alteru-trius ditione egressi. ( m ) Berghemium enim in Austriaca tum potestate erat.Oppido superiori imminet castrum , quod quartum & postremum , postremorumDynastarum sedes fuit; & sartum tectum servatur. In hoc publica Lutheri sacra annoMDLX11I. die i8. Aprilis Georgii Palmarii Staufensis , cui Mathias Erbius aliquotannis praeluserat, ministerio primum peracta sunt, ad hunc usque diem ibidem servata.Nam quarta fere incolarum Rappoltivill® pars Augustanae confeffioni addicta est. Judaeiquoque magno numero heic vivunt, a pluribus seculis in tutelam recepti. LudovicusBav. Imp. eos Dynastis Rappoltst. An. MCCCXXXI. pro quadringentis marcis oppi-gneravit. Sexennio post veneficii sulpecti plures illorum tumultu civium perierunt.Aquas calidas prope Rappoltivillam e terra aestuantes, vetus tabularii Rappoltstein.scheda sec. XV. & Irenicus (n) praeclare commendant.

§. CLXXXVI.

Rappoltivillae, ut & in ejus agro, Monasteria fuerunt plura , maximam nunc par-tem diruta. Unicum ordinis Augustiniani Coenobium hodiestue in medio oppidi superest,quod Henricum de Rappoltstein An. MCCXCVII. auctorem agnoscit. Subjectum est eiTufenbacenfe sacellum, D. Mariae dicatum, votivis peregrinationibus celebre, semileucae spatiosupra oppidum in eremo situm, quod An. MCCCXV11I. ex chartis primum innotescit.Ejusdem ordinis S. Aug. coenobium virorum, S. Nicolao de Syle dicatum, eTusenbaci regioneusque ad An. MDXXX1X. fere substitit. Moniales An.MCCLVI.II. Selestadium inde trans-latae, Augustini cum S.Dominici ord. regulam commutarunt. Prope Ecclesiam parochialemoppidi Clara, nobilis Johannis ab Illkilch vidua, sibi ac aliis fui sexus reclusis, sub Magi-stras disciplina victuris, An. MCCCLII. Reclusorium, spatiosum satis, extruxit ; quod subseculi XVI. initium periit, in stabulum abhinc conversum. Trecentis supra Rappoltivillampastibus in vallis, quae ad D. Mariae Fanum ducit, introitu praepositura Benedictino-Clu-niacensis ordinis, ä S. Morando nominata, superioribus bellis interiit. Bonis ejusJesuit® Friburgenses cum Monasterio S. Morandi prope Altkircham, cui praepositurahaec aliquando juncta fuit, Archiducum liberalitate potiti sunt. Ecclesia tamen etiam-num superest. Alia ejusdem regulae praepositura majoris ab oppido leucae spatio, h 1loco, quem Eberlini pratum (Merlinsmatt) vocant, (o) nonnisi seculi XIV. decursusubstitit. Monachos eremitae quidam susceperunt, donec aedificium ipsum fine seculi XVI-everteretur. Coenobium foeminarum ord. Domin. in Ellenweiler , vico destructo , dequo supra quaedam annotavimus, An. MCCCLXVIII. primum memoratur mchartis. Rap'

( b ) Tabular. Ducal. Nancej, unfern hose , gelegtin der alten Statt zu Rappoltzvveiler.

( i ) Dicitur ab aliis Regenhausen , de quo consupra pag. ?8- §• CXX. &Tom. 1. pag. 750.

(/) Conf. Tom. I. pag. 724. §. CCXX1I.

( k ) Merckvmrdigk. der Landschaft Basi. Part.Dpag. 97 °. hq.

(O Tom. I. pag. 714. §. CXCII. & supra pag. ?8-(m) Exstat instrumentum apudPfaiburgeris pag. lZ6.

( ») Exeges German. Lib. VIII. Cap. IV. pag.

Adi Tom. I. pag. 14. not. («).

( 0 ) Hinc S. BenediSen von Eberlins-mattdicitur.