Band 
Tomus II.
Seite
114
JPEG-Download
 

ALS ATI A GERMANICA

**?■

Rappoltsteinenfibus abstulerat, (d) commutatum fuit. Geroldseckius vicum utrumquegenero suo, Henrico de Rappoltstein, eodem, quo eos acceperat, anno commisit;id quod de Onenhemio jam supra annotavimus. Berghemium tamen brevi post abAlberto I. redemtum & Austriacas genti traditum videtur , quod Leopoldus Dux,Alberti frater, quadraginta marcas argenti, ex Bergheimenfis Dominii censu quotannispercipiendas, Anselmo de Rappoltstein, suo in Egisheim Praefecto , An. MCCCVlU-assignavit; quod Friderici, Aufbrise quoque Ducis, consensu anno sequenti roboratum.Anselmus hic fine dubio Austriacis Berghemii cessione gratificari voluit, indignantibusagnatis suis, qui sibi, non illis , locum deberi crediderunt; teste charta transactionis,inter Rappoltsteinenses An. MCCCIX. initae. Neque infeliciter hi jura sua propugnarunt.

§. CXCII.

Bereheim Henricus Dynasta , Henrici VII. ad Imperium electione animosior factus , Berg-

oppidum. hemium facile recuperavit , utque illo securior frueretur , non tantum munitionibus

instruxit, sed & Imperatori atque Imperio An. MCCCXII. in feudum obtulit. Caesarinvestituram simul & licentiam concessit, ut vicum omnino in oppidum converteret,idque moenibus ac fossis muniret. Verba ejus haec sunt : “ Resignationen! ville in

„ Bereheim cum pertinendis suis... sibi titulo proprietatis , ut asserit, pertinentis,„ ab eo recipere, & ipsam villam cum eisdem pertinendis sibi & suis heredibus in„ feodum conferre de benignitate regia dignaremur... Investientes ipsum more solito„ de eadem, ex uberiore dono grade sibi concedentes, quod ipse ibidem oppidum„ construere possit, ac muris ipsum fortificare valeat & fossatis. .. nec non remittentes„ eidem omnem culpam, si quam commisisset, eo quod idem & fui villam ipsam„ antea in oppidum construere inceperunt. &c. „ Sed non obstantibus his mira fato-rum inconstantia contigit, ut anno proxime secuto Henricus & Johannes de Rappolt-stein Berghemium Austriacis venderent; cujus venditionis formula quidem .non super-est , at superest instrumentum , quod omnem rem extra dubium ponit. ( e ) An.MCCCXIV. Austriaci civitatem Bergheim cum omni valle Vilerenli Henrico de Mullen-heim vendiderunt, sed ita, ut redemtionis jus sibi servarent. Jus hoc eodem annoin Johannem, Episcopum Argent. pro tribus millibus marcarum argenti transtulerunt,ac Mullenhemio literis, Sufelshemii datis, injunxerunt, ut omnia, quse modo emerat,'recepta sua pecunia , Episcopo redderet. (/) Annum, quo Berghemium ad Austriacosrevocatum, ignoramus; at novimus, illud Hatstadiis An. MCCCLXXII. pro quatuormillibus flor, supra mille & quadringentas marcas argenti fuisse oppigneratum. Jac. äKoenigshoven (g) obsidionem oppidi refert, per Ducem Lotharingiae An. MCCCLXXlV.frustra susceptam, postquam vallem Vilerensem hostis peragrasset. Causa belli Muilest-hemiis , Lotharingiae olim infestis, adseribitur. Expugnavit quoque Lotharingus S. Ilip-politi oppidum, Argent. Ecclesiae tum parens ; sed Berghemium capere non potuit,magna licet armatorum manu stipatus, id quod non exiguam civium & munitionis illiusaevi firmitatem ostendit.

§. CXCIII.

Bergheimenses, variantis toties dominationis pertaesi , anno eodem, quo Hatsta-

Fata

reliqua, diensem subierunt, ab Austriacis stipulati sunt, ne oppidum suum, proxime redimen-dum , pignoris, aliove nomine, ulli deinceps traderetur. Imo pecuniam , Hatstadiisdebitam, ipsi collegerunt An. MCCCLXXV. seque adeo dominio, suumque Principemsere liberarunt alienis. Duravit hsec Berghemii felicitas usque ad Ari. MCCCCXLVlH-quo Albertus Prodigus, Friderici III. Imp. frater , Jacobo, Marchioni Badensi» proquatuor millibus flor. Rhen. illud oppigneravit ; majorum suorum factis magis, quampromissis insistens. Jacobs Marchionis filius, Carolus I. cum k Friderico Victorioso,Electore Palatino, captus fuisset, pignus hoc pro aequali pecuniae summa, redimendaslibertati in Henr. Begerum de Geispoltzheim An. MCCCCLX1I. transmisit. Rediit adBadenses per Oswaldum, Thiersteinii Comitem, qui vicinum castrum Hoh-Kmigsburf,simul ab Austriacis tenuit An. MCCCCLXXX. Sexennio post Sigismundus ArchiduXBerghemium , k Christophoro Marchione , Caroli I. filio , receptum, Wilhelmo>Dynastae Rappoltsteinensi, quatuor mille flor, pignus denuo constituit , permisitqu e »Ut castrum ibi exstrueret, fex mille florenos in illud expensurus , quos cum prioresumma aliquando repeteret. Castrum tamen hoc exstructum fuisse non liquet. Libe'ravit pignus Maximilianus I. An. MCCCCXCV. Bergsieimensibus iterum tria milU*Borenorum ipsi commodantibus. Ita Dominium h f oc, toties alienatum, penes Austriaco*

tandem

tfern dar fern u. bennen handt , die efß

dersvvo in unj — — - - -, —

dem KoTvfe ttmb Berckheim u. das dazu boret , ni*t

( d ) Confer supra pag. m.

(?) Äpud WrNCKBR. de Pfalburg. pag. igg. sq. griffen fint , esßndt zinse.. . das sy das &c.ubi Leopoldus Dux ita : Gelobent, was giitter die vor. (/) Chartular. membran. Argent. nurn. 3JJ-

genanten kint vm Rap$olJhin., »u Btrckbeim u. an- ( g ) Cbron. Alsat. Cap. V. pag. jj 6.