Band 
Tomus II.
Seite
118
JPEG-Download
 

VI.

Frajfect.

Wihrensis.

Wihr

oppidum.

ng

ALSATIA GERMANICA

Sed & vicus Nambsheim (g ) Rappoltsteinensi huic Prsefecturae aliquando adhaesit,a Jo. Philippo de Landeck & uxore ejus , nata Truchseffia de Hefingen , per Eber-hardum Dynastam An. MDCVI. demum coemtus. Post bellum tricennale vero , quovicus fere omnis perierat , Thomae Klugio, Majori Generali , An. MDCL. in sexen-nium oppigneratus est, hac conditione, ut castello restaurato pignoreque intra primumsexennium non redemto, Klugius id jure proprio retineret.

Huc denique vicum Dürren Logelnheim , inter Colmariam atque Turckhemiumsuperioris seculi calamitatibus eversum, ( h ) referimus , quem Rappoltsteinenses, cumHeiterhemio & Weckolshemio Abbatiae Murbac. An. MDVII. in feudum obtulerunt.Tertiam decimarum partem, Episcopatus Metensis feudum , Conradus de Ampringestsibi & posteris suis An. MCCCCLXXXVI. acquisivit.

§. CXCIX.

Praefectura Wihrensis nobiliorem Vallis Gregorianae duarum fere leucarum partem,Turckhemium inter & Monasterium, occupat, pascuis, agris, vitibus, rivis, silvisquepraestantem. Vallis haec, quae per fex leucas se extendit, in duas primarias partes, subGermanica nostra Periodo, fuit divisa; quarum exterior a monasterio S. Gregorii Gre-goriana, interior a Monasteriensi civitate, quae illius domina est, Monasteriensis appel-latur. Ulu tamen communi utraque appellatio promiscua est, quando & Girspurgum,"Wasserburgum , Ginspacum aliosque Praefecturae Wihrensis vicos, chartae veteres inMonasteriensi collocant valle. Fachina amnis, in summitate Vogesi natus, cursu stre-pituque amoeno utramque perlabitur vallem, truttis aliisque piscibus dives. (/) PraeterAbbatiam Gregor. Benedictinse familiae, in valle hac omni octo castra destructa, quatuoroppida, inter quae duo imperialia, & septendecim vici viculique numerantur. Castrasex & quinque vici cum oppidulo Weyer ad Praefecturam hujus nominis , de quasermo nobis est, pertinent.

Wiler , contracte FFihr, in chartis veteribus FFilre, in hodiernis Weyer, frequentisin AI satia nominis, castrum cum urbicula, vitiferi montis acclivitati, e Sultzbacensisoppiduli regione, adstructum, Prafectur®, cujus caput est , nomen imposuit. SubPeriodo Francica locus Bonifacü Fillare dictus. (/) Inde nullam ejus ad annum usqueMCCLXXIX. quo Turinghemium a Girspergensibus captum & oppidum FFilre , ignedeletum est, (m) memoriam reperi. Bello , quod i^dolphus Germ. Rex Anshelmode Rappoltstein intulit " FFilre caflrum atque castellum, non valentes se defendere, Regi„ se voluntarie tradiderunt: „ Rem, An. MCCXCIII. gestam, clarius exponit Coltna-riensis Chronici autor. («) Rappoltsteinius scilicet , villam Turckheim depraedatus,pecora in domicilium suum FFilre abegerat. Cives Monasterienscs pugnabant pro Rege iasseclas Anselmi , Colmarienses & Wihrenses , vel caedunt , vel capiunt. Advocatiimperialis jussu Nobilis a Bergheim vallem Gregorianam cum quingentis hominibusingressus, “ duas machinas magnas, lapides projicientes, & cattum, videlicet instru-„ mentum, quo turres destruuntur, accepit, Wilre obsedit , paucis diebus obtinuit„ castrum, & castellum funditus evertit. „ Hoc est, arce tormentis expugnata, oppi-dum ei junctum evertit. Locus ergo quatuordecim annorum spatio bis expugnatu«atque dirutus est , brevi tamen resurrecturus ex cinere. Charta divisionis DynastieRappoltstein. An. MCCXCVIII. ejus facit mentionem. Castrum, cum restaurari coe-pisset, Abbatis & civitati Monasteriensi illud innoxium fore, promissum est charta Au-MCCCIII. quam tabularium civitatis asservat. Rappoltsteinenses Dynastae & castrum &urbiculam, cum jure patronatus, ab Episcopo Basii, in feudum jam pridem accepe-rant, qui ex Abbatiae San-Gregorianae, ad quam primitus locus spectaverat, bonis earetinuit. Abbatia enim cum omnibus pertinendis Episcopatui Basii, concessa erat; id quodEugenius Papa An. MCXLVI. novis litteris confirmavit. Richardus, Rex Rom. FallesMonasterii S. Gregarii , ä decessoribus suis aliquandiu occupatam, Ecclesiae Basii. Au-MCCLXII. restituit. ( o ) In oppido curia dom. est, cum Girspurgo Abbatis Murbacensifeudum oblata. Butenhemios olim Milites, ejusdem possessores, jura quaedam adversu«Wihrenses propugnasse, eaque Girspergensibus vendita novo bello praebuisse locum*documenta ostendunt. Sed Henricus Rappoltsteinius hostes ad petendam pacem &

deseresld 3

(g) Conf. supra pag. 71.

( h ) Diversus hic vicus est ab alio vicino , Logelbeimiam dictus, de quo supra pag. yo.

( i ) Vid. Conspectus Tora. I. pag. 21. §. XXXII.

( / ) Conf. Tom. I. pag. 7x8. §- CCII,

(w) Annal. Colmar. ad h. An.

C«) P»g. ;o. sq- ,

( 0 ) DipLap.HERB.G.ffewM/.isflisXom.Lnuin.