134
ALSATIA GERMANICA
Ulrici, Werdensium Landgraviorum postremo, Oetingensium affini, qui in has vendi-tiones consensit, quorundam Landgravialium bonorum usus fuerat relictus, dumviveret ; quae An. MCCCLXXVI. quo mortuus est , ad Episcopum quoque Argenti-nensem pervenerunt. (»)
§. CCXXIX.
Interitus' Memorabili hac Landgraviatus inferioris distractione Episcopus Argent. in terris,
Landgravii. ex Landgraviatu acquisitis, Landgravicam quoque jurisdictionem acquisivit. Quin &in Episcopalibus terris, ad Lichtenbergici exemplum, in priscis quoque ditionibus suisacquisivisset, nisi Episcopale territorium ab originibus suis a Landgraviorum jurisdictionefuisset immune. Acquisitione Erstenii praesertim, ut feudi Imperialis, quod nobilioremLandgraviatus partem ejusque salarium constituit, reliquus Landgraviatus, si Rosch-wogiense judicium excipias, ad Episcopatum transivit. Johannes tamen ejusque suc-cessores, Johannes III. atque Lambertus, Landgravii Alsatiae appellatione abstinuerunt, (x )Primus titulis eum suis addidit Fridericus a Blanckenheim, Landgravium Alsatiae sesimpliciter appellans, quod & superioris Alsatiae Landgravi os nonnunquam fecisse reperio.Wenceslaus Rom. Rex Diplomate, Luxemburg! scripto, An. MCCCLXXXIV. nonde Episcopatus modo fui regalibus, sed & de Landgraviatu inferiori, cum bonis independentibus, Fridericum hunc investivit. Vasalli Argentinensis Ecclesiae ab hoc tem-pore in Episcopales & Landgraviales dividi coeperunt. Abdicato Landgraviatu Oetin-genses, praeter dominium directum in Roschwogiense judicium & Comitatum Rieden-sem, a Fleckensteiniis possessum, nihil ex Landgraviatu servarunt ; & tamen post ven-ditionem ejus aliquot annis adhuc se Landgravios vocarunt. Ipse Carolus IV. Imp-in charta An. MCCCLXII. Oetingensibus adhuc nomen hoc tribuit. Ita Landgraviatussensim sine sensu intermortuus est. Roschwogiensis mallus cum ipso Landgraviali mallomajore pedetentim quoque, Proceribus Assatis ceterorum exemplo ad suprematum citopede festinantibus, periit.
§. ccxxx.
Lites subse. In omni hoc ejus distrahendi negotio tam multa, tamque varia venditionis instru-cun. menta, eadem super re vendita latino germanicoque idiomate conscripta fuerunt, ut suissingula partibus assignare, non exigui res sit laboris. In hac chartarum varietate que-renda est procul dubio caussa , quod Oetingenses sec. XVI. Landgraviatus reluendi jussibi competere credentes, Nicolao Zieglero, Barrensis Dynastias possessori, illud An-MDXXVI. tradiderunt; in redhostimentum officii, quod apud Caesarem illis Ziegleruspraestiterat. Carolus V. An. MDXLVI. Episcopo & Capitulo Argent. injunxit, utchartas oppignerationis aut venditionis Landgraviatus exhiberent. Responderunt, nonnegare se, quod Oetingenses forte documentum in manibus habeant, quo reluitionisjus illis servetur, sed posterius aliquod plenae perfectaeque venditionis superesse, quoreluitioni renuntiarint. Cum in pacis 'Westphalicae negotio de transferendis in GalliamLandgraviatibus Alsatiae ageretur, Episcopus Argent. terras, quas ä Landgraviis An-MCCCLV 1 II. coemit, intelligi credens, non modo per legatum, qui Monasterii suit,apud Status Imperii, sed & ipse apud Imperatorem institit, ut Landgraviatus inferiorisnomen in formula pacis deleretur. Deleri cum non potuisset, Status Imperii d. 22-Aug. MDCXLVIII. declararunt, per superiorem & inferiorem Alsatiae Landgraviatum,ut & per Sundgoviam & Praefecturam Hagenoensem, ea modo , quae Domus Austriacapossidebat, intelligi ; quae minime genuina vocis Landgraviatus interpretatio suit-' Geographicum sensum, qui usu recepto Landgraviatum pro ipsa Alsatia sumit, hei clocum habere , superius (y ) ostendi.
§. CCXXXL
Insignia Superest, ut nonnulla de Landgraviatus inferioris insignibus, quae ab insignibus
Landgrav. superioris diversa sunt, O) addam. Laterculus eorum quadratus & rotundatus &inferioris. fingj desinensque in cuspidem coloris coccinei est, eumque baltheus ( a ) diagonali
argem
/
(«) Reditus in Hohenfeld, Sand, Hittenheim,Osthus. Vid. Registr. districtus Bernstein sub Joh. II.Episc. An. MCCCLXII. confectum in Archivo Episcopi.
O) Hertzogius Cbron. Alsat. Lib. V. pa g. 7.errat, qui Episcopum Johannem Lichtenb, Landgra-viatus emtorem, Landgravii titulo usum jam fuisseputavit.
(y ) Pag. 26. §. XXXIX.
(2 ) Diversitatem inter duorum Landgraviatu 111 ^insignia ignoravit Spenerus, quanquam Alsatus ’vid. Oper. Herald. Lib. I. Cap. IX. §. LXIII. pag- 6
( u ) Germanis die Straß, vel etiam KeutiSe Bald 1 'Ita Lockivs in Heraldias Mss. archivi Argent.