Band 
Tomus II.
Seite
136
JPEG-Download
 

13 6

ALS ATIA GERMANICA

I.

§. C C XXXIII.

Praefecturarum Episcopalium Tabernensis nunc caput est, quod omnium princeps

Profectura oppidum complectitur, minima tamen, extensionem si spectes, ceterisque Praefecturis juniorTabernensis. ^ Non enim a peculiari quodam, uti reliquae, regebatur Praefecto; sed RegiminiTabernis sedenti sine medio fuit subjecta, donec seculi superioris fine suum quoquePraefectum accepit. Praeter oppidum sex vici, Sornhofen , Steinburg , VValiolvisbeim ,Otterweiler , Ottersthal , Kleingieft , hanc Praefecturam componunt.

Tabernat Tabernarum oppidum paulo postTreviros ä Trebeta, Nini filio, KoenigshoviuMCivitas, (-r)fi audias, conditum est. A Romanis, conditoribus veris, quod nomen ejus indicat *jam in tres partes divisum, (o) in vetus, medium (p) & minus, tribus portisdistinctum, hodieque dividitur ; suburbio insuper adhaerente ad ortum. Praecipuum estvetus, quod murus olim, LII. turribus & CCCLXV. pinnis ornatus, An. MDCLXXVII-eversus, atque duplex fossa munivit. Hoc ipsum vetus quoque ceteris paulo elatiusest. Ad latus ejus boreale sunt palatia Episcopi, Aulae, Cancellaria , curia Regiminis,Camera computorum & fisci, omniaque adeo secularia tribunalia Episcopi* Palatia. duo sibi contigua sunt ; summum locum occupat vetus , occidentalius est novum-Franciscus Egon hoc inchoavit; Armandus Gasto , Rohanius Princeps , perfecit jopus architectonica arte, sculptura, picturis & regia supellectile augustum ; cumimmensae magnitudinis hortis, Sorna flumine leucae lpatio irriguis, quos viridaria,xysti, exedria, ambulacra, statuse , pontes mobiles, vasti lacus & stagna, villae viciqueadjacentes, exornant; Nympharum Gratiarumque ad Vogesi radices amoenissima sedes.

Aulica veteris Palatii Ecclesia in Collegiatam & Parochialem conversa & dilatataest, cum Sixtus IV. Fratres Steygenses regulae S. Augustini An. MCCCCLXXXII. istCanonicos seculares vertisset, quorum octo jam cum Praeposito & Decano Capitulumcomponunt. Parochia ab Ecclesia D. Margarethae, extra muros ad portam occidentalemin colle sita, (s) in Collegiatam translata est. Steygensium vero Fratrum ecclesiam»cum adhaerente Coenobio, Albertus Ep. An. MCCCCLXXXVI. Minoribus strictiorisobservantiae Fratribus Recollectis concessit, ut Philosophicas & Theologicas scholasjuventuti aperirent. Coenobium hoc e regione novi palatii ad moenia situm est. A<£medii & minoris oppidorum confinia sanctimonialium, sub tit. Congregationis viventium,Partheno conlpicitur, quem Franc. Egon Epise. puellis instruendis fundavit. Propin-quum quoque oppido fuit Inclusorium foeminarutn, a quo domum leprosorum Johast'

- nes Ep. An. MCCCXIU. removit &, quam occupaverat, aream eidem donavit.

§. CCXXXIV.

Fata oppidi. An. MCCXXIII. Fridericus II. Imp. homines Imperii, apud Zaberniam residentes.

Episcopo dedit. Episcopus in compensationem suos homines Roshemii Caesari con-cessit ; unde colligimus, quidquid juris Cassaris tum Tabernis supererat S ad Episcopu 11 *transivisse.

An. MCCLXX1X. ultra quinquaginta quatuor homines in Zabernia casu mn 1 jperiisse, referunt Annales Colmarije. Advocatiam Tabernensis suburbii, qu o»medium nunc oppidum componere creditur, Greiffensteinii Nobiles, qui illud in len-dum ab Episcopo tenuerant , una cum hominibus propriis, An. MCCCXVI. Johann 1Antistiti concesserunt, Munolsvilhe & Ingenhemii vicis ab eodem in compensatione 111acceptis.

An. MCCCXCIV. ‘Wilhelmus a Diest Episcopus Lotharingiae Duci traditurierat Tabernas, ut ope ejus, civitatem Argent. debellaret felicius. (r)

An. MDXXV. Rusticorum tumultuantium colluvies occupavit Tabernas, easfln®

• * m W1 UUI VUlHLUCUVUiviUiM - »W« Ifc AUMViliUO V»*- 1 .

belli arcem constituit Antonius Lotharingiae Dux eos armis aggressus cruenta ibiextinxit

(n ) Cap. v. pag. 266.

( o) Vid. Tom. I. pag. 234.

(p) Medium a vulgo Elindßatt vocatur.

MDCCXIV. desiit celebrari.

(r) Ursfejig .-Paralip. pag* 3 gJ.

( q ) In Ecclesia hac officium divinum