/
)
G E N E A L O GICO-HlSTORICA.
70s
§. DLXVII.
Austriacis per Suecos & Gallos Alsatia superiore ejectis, Conradus in Episcopa-InAlsatiatum Argent. descendit; unde Flachslandiorum in Tabernensem & Durmenacensem lineas inferiore«orta divisio. Ex polteriore, quae jam defecit, Henricus Franc. sub finem seculi supe-rioris Ecclesiae Basii. Praepositus fuit. Conradus ille , lineae Tabernensis, quae hodiesola subsistit, auctor, Mackenhemium ex parte, (/) & Schaffhusium, (m) vicos allo-diales, in Alsatia inferiore aere suo comparavit, parens Mariae Cleophae, quae AnnoMDCCVHI. octennis Abbatissa & Princeps Andlaviensis decessit, atque Franc. Antonii,qui cum patruelibus suis lineae Durmenacensis, Christophoro Hannibale & Jo. Jacobo,de feudis Regiis An. A1DCLXXV. investitus est, ac patrimonio suo DuppichhemiuniAn. MDCCXV. (n) uti filius ejus, Jo. Henricus Jolephus, Episcopatus Argent. Vi-cedominus ac Regiminis Praeses, Stutzhemium & ex semiffe Trenhemium, (o) vicosolim Imperiales, An. MDCCXXVI. adjecit. Filiorum ejus primus, Jolephus Conra-dus, Cravattensibus Turmis Praefectus, An. MDCCLVI. decessit. Henricus , TurmaeGallico-Nassaviensis Centurio, & Jo. Baptista Antonius, Ordini Equestri Melitensiumadscriptus, majorum suorum virtutes aemulantur.
GAILING DE ALTHEIM.
/
§. DLXVIII.
Gens ad Moenum olim florentissima , in Franconiam & Hanoviensem familiasdivisa. Hanovienlis in duos ramos, Johanneum & Rudolphinum, abierat. Rudolphi-nus, in Comitatu Hanoviae potens, An. MDCXII. cum Henrico defecit, uti Franco-nica stirps circa medium sec. XVI. cum Alberto defecerat, (p) Luperest itaque Jo-hanneus ramus , per Hanovise Comites seculo superiore in Alsatiam translatus , cuicognomen ab Altheim; qui Praefecturae Babenhusanae, ad Comitatum Hanoviensemspectantis, vicus est.
Henricus Christophorus Gailing de Altheim, Magister Equitum, bello tricennalide Austriaca & Bavarica Domibus praeclare meritus, Francofurti An. MDCL. extinctus,
Asiatica ex conjuge, Jo. Philippi de Sulz filia, Phil. Henricum suscepit, ab Hanoico-Lichtenbergensi Comite Pfaffenhovio , Ingovillae & Neo villae deinceps praefectum. Isjure materno castellum Nider-Motherburg (sq) & vicum Buesweiler (r) crevit: pateri». Heinrici Dieterici, qui Alsaticae Legionis Tribunus An. MDCCXXI. obiit; 2°. Phi-lippi Christophori, summis in Hanoviae Comitum aula condecorati honoribus, qui perFleckensteiniam conjugem filiis suis novas opes paravit, (r) 3 0 . Leopoldi Ludovici,qui Ducis NFirtenbergici a Consiliis Sanctioribus & peculiaris lineae, Babenhusii stabi-litae, auctor fuit, octogenario major An. MDCCLL defunctus.
Phil. Christophorus liberis suis annumeravit Phil. Reinhardum, omnium AulaeBuxovillanae Collegiorum Praefidem , qui An. MDCCXLI. expiravit; Henricum Au-gustum, ejusdem Aulae Mareschallum, An. MDCCL. extinctum , & Frider. Jacobum,quatuor filiorum parentem, qui per viginti annos Regi militavit; solus gentis suae inAlsatia propagator.
HAFEN ER DE WASSELNHE 1 M§. DLXIX.
Advocatos de NFasselnheim inter familias emortuas supra (t) retulimus. Nuncde alia gente, a Wasselnhemio cognominata , Haffneria, quae adhuc durat, nobisagendum. Johannes Havener , Armiger de NFastelnheim, sub initium seculi XIV.inter Ecclesiae Argent. vasallos; strenuus Miles Wilhelmus dictus Haffener de Was-selnheim An. MCCCLV 1 II. comparet. Alius 'Wilhelmus ab An. MCCCXCIII. ad
MCCCCXXVIII.
(/) Supra pag. 170, init.
(w) Pag. 264.
C n) De quo pag. 170. init.
( 0 > Vid. pag. 259.
(^>) De hac vid- Maurbrs Nachricht von derlängst erloschenen Linie in Francken des noch floriren-Aen Hoch-Adelicb-Gailingischen Geschlechts. Extatin Oettebu Historischer Bibliotheck pag. 51. sqq.Antiquitatem gentis Bulla Urbani IV, Pontificis Rom»
A. MCCLXII. probat, qua de componenda inter Ha-novi» Dominum, Wigandum de Dudelsheim & Gei-lingum, Milites, lite, super jus patronatus in Ba«benhausen exorta, agitur.
(17) De quo pag. 256.
(r) Pag. 169. fin.
(rj Conf. pag. 246. & 626, nn«
(f) Pag, 67;.