Band 
Tomus II.
Seite
717
JPEG-Download
 

G E N E A L O G I C 0 - H I S T O R 1 C A»

• 7*7

orti sunt ei nepotes: ex posteriore Carolus Eugenius militis Danicae Tribunus, expriore Leopoldus Hernicus, Ordinis S. Ludo vici Eques, propagator gentis,

WETZEL DE MARSIL1Ä .

§. DXCIL

Inter veteres Ordinis Equestris Argentorati familias NVetZelii quoque comparent,quibus a Marfilia cognomen» Genealogicuni eorum schema Bucelinus (i) protu-lit. fVetzelo & Henri eus, Marfilii filius, urbis regimini An. MCCXXXVii. admo-ti; (k) Henrico, filio MarfiUi, ejusque liberis, Episcopus Argestt. decennio post,Henrici Rasp. Anti-Caesaris nomine, bona in Vendenheim nexu feudalst contulit.Auctorum gentis, Wezelonis & Marfilii» praenomina in gentilitia nomina commu-tata paulatim fuisse, ex dictis apparet Henricus & Wetzelo Armigeri, HenriciWetzelonis Marfilii, Militis Argent. filii, fratris fui, Johannis Militis, liberorumtutelam A. MCCCXXVII. gesserunt. Heinzmanno Reinboldus de 'Windeck ieuduniOdenheimenie, quod Cuno de Hunesfeld refutaverat. An- MCCGLlX, concedit.Civitatis Argent. Magister Reimboldus fuit, Heinzmanni hujus filius, pater Henrici,qui genuit Johannem, Collegiatae S. Petri senioris Decanum; Jacobum , 'ScuitetumArgent. An, MDXX1V. defunctum, atque Philippum, residentem Aridlaviae» Ja-cobi linea seculo superiore periit; Philippus per Martinum & Alexandrum nepotesduas condidit lineas, quarum prior An. MDCCXXlIi. quoque fuit deleta ; poitenorin Christiani Eberhards, Alexandri pronepotis, qui cohortis praetorianas Ducis Nstir-tenberg. praefectus An. MDCCXLIV. obiit, filiis, Jo. Ludo vico & Phil. Reinhärdo,Ducis Mecklenburgo-Streliz. Pincerna , adhuc perdurat»

WURMSER ,

§. DXCilL

'NVurnsseroS, qui & Wormsteri dicuiituf, höh Alsatas effe origine, sed ex Rhe-torum Bormio, Germanice Worms, per Helvetiam Argentoratum descendisse, tradi-tio est, quam Alberti 1. Iinp. charta An. MCCCVHI. firmare videtur, qua strenuoviro, Bernhardo dicto Wurmbfer, Militi, feudum in Rordorff, Comitatus Helvetio-Badensis vico, (/) rogante Johanne, filio Hermanni dicti Küchenmeister, Consilia-rio suo, contulit. A Bernhardo hoc procul dubio descendit Bernhardus ille "Wurm-serus, (m) qui cum fratribus suis, Jacobo & Volzone, ut & Casparo de Uren-dorff, Milite, Vendenhemium (») ä Capitulo majore Argent. An. MCCCCLVLpignori accepit. Is Friderico IV. Imp. ä Consiliis & in coronatione Romana Ausepraefectus, An. MCCCCLXXX. deceflit, pater Nicolai, creati a Carolo Audace Equi-tis, qui cum mascula so bole careret, gentis luas flori consulens effecit, ut quie possi-debat feuda, pignora & allodia, ad patrueles suos potius, quam ad filias & alienos,transirent. Inter patrueles hos erant Valentinus Jacobi, & Jacobus Volzonis filii,quorum prior Schafftolsheim . posterior Vmdenheim ; lineas condiderunt.

Schafftolshemium Valentinus familias fuse primus intulit, (o) ad An. MDXILusque superstes. Ex Adelheide Andlavia numerosam sobolem & in hac Bernhardumsuscepit, doctrina, itineribus, rebusque gestis illustrem. Extat autographum instru-menti, quo Catharina, Cypri Regina, nobilem & insignem Militem D. BernhardumPVurmffer, per Cyprum Hierosolymam sacrum iter suscipientem, sacri Ordinis fuiinsignibus se munivisse testatur. Hic Friderici, Electoris Palat. Consiliarius cum Principesuo An. MDXIX. in Hispaniam mistus est, ut Carolo V. Imperialem nuntiaret electio-nem. Novis hinc insignium ornamentis ornatus ad splendidiorem longe vitae sor-tem properabat, cum praematura mors Heidelbergs An. MDXXI. ipsum oppri-meret. (p) Ex fratre ejus, Jacobo, Marckolshemii Praefecto, Georgius prodiit, avusGeorgii, qui lineae suae postremus An. MDCXL11I. expiravit.

XxXX 2

§. DXCIV,

(i) German. Part. II. sect. 2. pag.

O) Schilter in Prasfat ad Kmiigsbov.

(/) Leu Lexic. Helvet. Tom. XV, pag. 411.(«) Conf. Bucelinus Germania Part. II. fest, 2.pag, 294.

00 M« pag. i?2.

(0) Vid, pag, 168. med.

(p) Bernhardi Wurmseri a Schafftal^heim,& Hartmanni ab Eppingen Practicm Observationes fo-renses , Coloniae 1607 . & Francos, r658. editae sunt,Bernhardum hunc impense laudat Irenicus pr-eiat,ad Exegef. Germ. An. 15 1 8. icripta,