__ m 7 m _
tius relinquo, quibus ex meliore luto finxit praecordiaPallas.
§. V.
Ea , quae efficiunt, ut res quaedam praecise haecfit, nec alia , eius determinationes peculiares uocamus.Quantitas autem habeat necefle est , unde constet, eamhanc, nec aliam este quantitatem , quod cum certa sicunitatum multitudo , omne quantum , ratione unitatum,ex quibus conflatum est , determinatum esse , nemo in-ficias ire poterit. In principium enim rationis sufficientisoppido impingeret, qui sibi quantitatem ex incerta etuaga unitatum multitudine constare perperam persuaderet.
§. VI.
Qiiantitas , quae ex certa multitudine unitatum cate-goricarum determinatur, absoluta dicitur : quae uero excerta , unitatum respectiuarum pluralitate determipataest, dicitur hypothetica.
§. VII.
Cum itaque res quaelibet quoad quantitatem sit de-terminata (§. V.) haec autem determinatio innitaturmultitudine unitatum uel categoricarum uel respectiuarum( §. VI.) intelligitur, quantitatem recte diuidi in absolu-tam et hypotheticam.
§. VIII.
Quantitas rei determinata eius Magnitudo appellatur*,quae itaque est siue absoluta siue hypothetica. ( §. VII.)
Schol. Quamuis cuilibet quanto deretminatam unitatum multi-tudinem tribuamus, inde tamen eam nobis scmper cogni-tam