Buch 
Christiani Hugenii, ... Opera Reliqua
Seite
224
JPEG-Download
 

iz 4 COMMENTARII

baculum CC & elaterem DD, ut dictum, ad catinum pre-mitur. Aculeus qui vitrum premit oblique parum incli-natur,quia baculus CC quodammodo laxus haeret in manuM, quo opus est ut vitrum agatur supra catinum sine tre-more. Haec tamen inclinatio styli parva admodum sit,oportet; quae si nimia , potest craffities baculi CC in me-dio attolli, quo profundius a manu M excipiatur: infigun-tur duo aculei ferrei infernd in aslerculumLL, qui utrim-que ad caudicem H appulsi impediunt, ne ulterius pro-trahatur, quäm vitrum in catino requirit. Catinus, velpotius lapis cui agglutinatur , premitur intra caudicem H& stylum qui ab alia parte asseri infigitur ope cunei lignei,qui inter haec adigitur; insidet scabello rotundo hoc opusperfecturus Artifex , unoque brachiorum lassato ad tor-nandum altero utitur; quia vero opus non est alio corpo-ris motu , hic poliendi modus long& miniis lassat, quätnille, quo baculus CC brachiis huc illuc agendus erat. Pos-tea hunc vectem longiorem fabricandum curavi & versa-tilem ad duo extrema. ut ita duabus manibus simul ver-sari posset.

Ut vitrum post singulos zo aut 24 ductus paululum cir-cumversatur supra catinum, quod necessarium, trahaturvitrum, una manu apprehensa tegulae circumferendi ex-teriori , dum altera pergitur in motu praescripto , quodsine multo labore peragi potest.

Quin & catinus post zy aut yo ductus semper parumex priori situ removendus est , tantum latitudine dimidiistraminis eum retrahendo ad eam areae partem, ubi vi-trum non est; & post zs aut 50 deinde ductus rursum inplagam oppositam reducendo. Initio politionis tripolis inarea aliquot in locis, congesta in parvulas maculas, haeret,sed hae postea tolluntur & area plane redditur ejusdem 1 ae-vitatis ubique.

Dum advertitur tripolin vitro non fatis adhaerere, quianon aequaliter ubique cernitur striis rectis & tenuibus,

farta-