Buch 
Christiani Hugenii, ... Opera Reliqua
Seite
3
JPEG-Download
 

CHRISTIANI HUGENII

DISSERTATIO

D E

CORONIS et PARHELIIS.

uanquam Coronarum & Parheliorum,quas hic adducemus , causae non multuma se invicem differunt, prius tamen deiis, quae sunt coronarum , agam ; turaquia hae explicatu faciliores sunt, tumquia harum causis cognitis, illae Parhelio,rum facilius intelligi queunt. Sunt autem coronae circu-li rotundi, qui interdiu circa solem , noctu vero circalunam nonnunquam apparent, modo albi, modo, quan-do lucidiores sunt, instar Iridis, variis insigniti colori-bus; Harum diameter, ut plurimum est 45 gr. circiter,sed aliquando majores observantur diametro 90- gr. autplurium. Fertur quoque plures tales coronas apparuisselimul, quae solem omnes in centro haberent. Hujusmo-di coronas 45 circiter gr. saepe observavi, sed prima vi-ce maximi expressam , in qua ea , quae maxime notatuerant digna annotabam, antequam horumphaenomenumcausas investigare tentassem ; observavi itaque hunc cir-culum variis coloribus sed Iride dilutioribus distinctum ,ambitu interiore colorem rubrum , exteriore verö , quiad alborem multum accedebat, caeruleum referente ;praeterea spatium intra circuli ambitum conclusum (quodsorte ideo area nomen meruit) obscurius videri caelo cir-culum ambiente , quod quaqiiaversum serenum fermeapparebat, & tantum tenuibus pellucidis aibicantibusquenubeculis obductum. Diametrum tandem coronae gra-duum circiter 45 deprehendi, etiamsi illam crassiori ra-

A z tione