Buch 
Collegium experimentale, sive curiosum ... / Iohannes Christophorus Sturmius
JPEG-Download
 

_ »( o) :8»_

phyrus Floram, Vertumnus Pemonam, IsisOsirim, Ve-nus Adonin haud frustra quaereret. Adeo ut nomen hoca ßortbm ac liliis meruerit, & bene conjecerit vates:

Entia producens florentia, jure vöcaris ,

Urbs urbium , Florentia.

STe florens ornat Cosmorum gloria: * «V®.

Hic verus est Florentiae!

Urbs urbium 3 inquam,quae Pilam inter & Senam, caete-rasquevicinas Italiae urbes, Regina instar, coronatum ca-put graviter erigit, & extollit. Nec male veteres coloni,qui, pro Florentia , Fluentiam , ä confluentibus Arnotte,Mugnone , appellarunt; quorum ille perfluit, iste alluiturbem. Confluunt ibi & Ars & Natura , quasi sororiaaemulatione utrumque flumen illud consulto, & de indu-stria, imitatae : Aer enim tenuis est, & salutaris, & maximiacrium ingeniorum , doctissimorumque Virorum ferax.Confluunt ibi & Sapientia & Mercatura : Nam qu*Mercurii sedes est, & Pluti domicilium; ea Palladis quo-que ac Phoebi audit sacrarium. Nec illustrius quicquam,

& gloriosius, quam eos ipsos populos, quos emendi ven-dendique amor ex omnium terrarum parte huc excire so-let, ad literarum quoque mercatum proficisci; nec taber-nas solum & mercium promtuaria, verum Musarum etiampenetralia frequentare. Vetus admodum res est, merca-ri.