8__ m-( o):£& __
vero tandem in lucem iterum istis reculis (quibus similes sin-gulorum generum interim in aperto aere, loco tamen um-broso intra cellam penuariam,asservaveramus penitus tan-dem emarcidas,arefactas & exsuccas,praeter unicam butyriparticulam, qua: rancoris aliquid contraxerat) vigorem pri-stinum in singulis integrum fere reperimus, panem prorsusut ante recentem,oculi tunicas 3 £corneam tantillum albi-cantes, praeterea ve; 6 nullum putredinis indicium, hyacin-thi flosculos unum atque alterum adhuc vegetos, ceteris al-boris aliquid jam indutis, narcissum colore pristino adhucarridentem , imminentis tamen marcoris vestigia paslimostendentem, butyrum absque squalore omni: Verbo, nul-libi corruptionem notabiliorem, quäm in aere una conclusoistorum omnium communi receptaculo. Hic enim faeto-rem muhum contraxerat, inclusis omnibus atque adeo ipsivitro sic imprestum , ut post complures elutiones eum vixexueret. Eum faetorem cum ex putredine oculi carnosi or-tum primüYtt essemus suspicati, admotis isti naribus propius,errasse judicium nostrum deprehendimus, istiusque sedem &fontem esse stagnantem tam diu sub campana aerem certis-sime tandem competimus. Dislccto postmodum oculo,crystallinum vitreumque humores peiluciditatem & purita-tem suam servasse deprehendebamus, aqueum autem peni-tus corruptum ac denigratum, imo solito copiosiorem , utnon solum,ex vitreo quid ablorptum, sed uveam quoque &choroidcm tunicas ab ipso exesas, esset suspicio.
XI. - Circumstantias vero Campans Urinatonse no-bis antehac ignotas adeoque in Parte I.Colleg. Curiosi nonindicatas enarrat nobis NICOLAUS WITSEN J.U.D.& Senator Amstelodamensis in egregio quod edidit anno1671. de Architectura Navali opere Belgico idiomate con-cepto , p. 288, qua: huc redeunt: 1. Ambitus campana:plumbece, sive margo inferior, intus munitur annulo ferreorobusto, ne plumbum mollius ab ambientis profundioris
aquse