Buch 
Fasciculus II, continens additamenta ad Fasc. I, inter quae Vaumeslii, Duilierii et Hub. Huighenii epistolas / ex manuscriptis in Bibliotheca Academiae Lugduno-Batave servatis edidit Petrus Joannes Uylenbroek
Seite
20
JPEG-Download
 

( 20 )

I V.

Ad epist. 12 am . pag. 29. sqq.

Est certe haec epistola inter paucas memorabilis. In ea enim pri-ma vice legimus Hugenii de calculo differ e ntiali judicium; quodLeibnitio eo magis gratum et acceptum esse debuit, quia Hugenius,postquam novam hanc computandi rationem accurato subjecerat exa-mini , eam perquam bonam utilemque et habuit et pronuntiavit.Neque hoc tantum. Sed repetitum hic videmus, quod jam anteascripserat Hugenius (in ep. ll a . p. 28 ) se nempe sibi videri similisartificii compotem esse, cujus ope eadem praestare posset , quaeLeibnitius calculi differentialis auxilio. Quod sane verissimum est,si eo sensu haec verba accipiantur ut significent , Hugenium tantavaluisse ingenii vi, ut graviora etiam problemata (quamvis nonomnia) quibus solvendis calculus differentialis egregie inservit,non tantum tentare ausus fuerit, sed etiam, licet calculi istius sub-sidiis destitutus, penitus perspexerit, saepiusque longe ante aliosexplicuerit. Exstant hujus rei exempla uno plura. At juvat haecnovis augere, et quidem illis ipsis, quae Hugenius, ut verbis suisfidem faceret, in hac sua epistola excitavit; quorum alterum pertinetad Leibnitii problema de linea aequalis descensus, alterum ad ejus-dem de tangentibus doctrinam. Dederat nempe quondam Hugeniusprioris problematis solutionem, demonstrationem vero reticuerat;haec autem cum nobis servata sit, cumque et elegantia et perspicui-tate nulli alii cedat, et insuper probet, quam defendimus sen-tentiam , suo quodam jure locum hic sibi vindicat. Idem dic-tum volo de altero problemate, eodem illo, cui explicando para-