^ 286 )
ipsius medietatem, et dicas census : et res equanturtribus quartis dragme. Appone ergo per ea secundumquod ostendi tibi.
Quodsi dixerit tibi : divisi dragmam per hommes,et pervenit eis res, deinde addidi eis hominem, etpostea divisi dragmam per eos, et pervenit eis minusquam ex divisione prima secundum quantitem sextedragme unius. Erit ejus consideratio, ut multipliéeshomines primos in diminutum quod est inter eos ,deinde multipliées quod aggregatur per illud quodet inter homines primos et postremos, perveniet egocensus tuus. Multiplica igitur numerum primorumbominum qui est res in sextam que est inter eos, eterit sexta radicis. Deinde multiplica illud in nume-rum hominum posteriorum qui est res et unum. Eritergo quod sexta census et sexta radicis divisa perdragmam equatur dragme. Ergo reintegra illud, mul-tiplica ipsum in sex, et erit quod habebis census etradix, et multiplica dragmam in sex, et erunt sexdragme. Census ergo et radix equantur sex dragmis.Media ergo radices, et multiplica eas in se , et addeeas super sex, et accipe radicem ejus quod aggregaturet minue ex ea medietatem radicis. Quod ergo re-manet est numerus hominum primorum , qui suntduo homines.
Capitulum conventionum negociatorum.
Scias quod conventiones negotiationis hominum,que sunt de emptione et venditione et cambitione etconductione et ceteris rebus, sunt secundum duos