Band 
Tome premier.
Seite
330
JPEG-Download
 

.( 33o )

ergo totum illud et erit sedecim. Oppone ergo per easexaginta quattuor : tune jam errasti cum quadra-ginta octo diminutis. Et hoc vocatur error primus.Deinde accipe lancem secundam que sit ex duabus ,ac si primus dotasset eam duabus, et secundus sex ,que sunt triplum ejus quo dotavit eam primus, ettertius viginti quattuor, que sunt quadruplum ejusquod dotavit eam secundus. Summa igitur illius to>-tius est triginta duo. Oppone ergo per ea sexagintaquattuor : tune jam errasti cum triginta duobus dimi-nutis. Et hoc vocatur error secundus. Multiplica ergohune secundum errorem in lancem primam. Quodest ut multipliées unum in triginta duo. Deindemultiplica errorem lancis prime qui est quadragintaocto, in lancem secundam, que est duo, et quodperveniet erit nonaginta sex. Minue ergo minoremduorum numerorum ex majore eorum. Quod est utminuas triginta duo ex nonaginta sex, et remane-bunt sexaginta quattuor. Deinde minue minorem duo-rum errorum ex majore eorum. Quod est ut demastriginta duo ex quadraginta octo, et remanebunt se-decim. Hic ergo est per quem dividitur. Postea di-vide sexaginta quattuor per sedecim, et perveniet tibiquattuor dragme. Hoc igitur est quo primus eam do-tavit. Et secundus duodecim. Et tercius quadragintaocto. Quod si scire vis quo dotavit eam secundus ettercius, secundum regulam multiplica errorem lancisprime, qui est quadraginta et octo , in lancem secun-dam , que est sex , in quadraginta octo, et eruntducenta et octoginta octo. Deinde multiplica erroremlancis secunde, qui est triginta duo, in lancem pri-