Band 
Tome premier.
Seite
344
JPEG-Download
 

( 344 )

octo : dupla i'gitur ea , et erunt sedecim , quoniamdixit partitus est cum secundo ; postea adjunge duo ,et erunt decem et octo. Ergo dupla ea, quoniamdixit. partitus est cum primo, et erunt triginta sex.Intellige.

Modus quoque est inveniendi quod continetur insermone dicentis (i) : Partitus est cum primo, et do-navit ei quattuor, et partitus est cum secundo, etdonavit eisex, et partitus est cum tertio, et donavitei octo, et nichil ei remansit. Ejus numerationis ca-pitulum est ut duples octo, quoniam dixit partitus estcum tertio, et erunt sedecim; deinde adjunge eissex, et erunt viginti duo. Ea igitur dupla, quoniamdixit partitus est cum secundo , et erunt quadragintaquattuor ; postea adjunge eis quattuor, et erunt qua-draginta octo; deinde duplica ea propter hoc quoddixit partitus est cum primo, et erunt nonaginta sex.Intellige.

Est item modus inveniendi quod in sermone di-centis continetur : partitus est cum primo ; et reddi-dit ei ostiarius duo , et partitus est cum secundo, etreddidit ei ostiarius quattuor, et partitus est cumtertio, et redidit ei sex, et egressus est habens de

(i (i , 8 -{- fi) -j- 4} — 96 — .