( 36o )
venditum esset oclo dragmis ; deinde deme hune oc-to ex quinquaginta dragmis, et remanebunt quadr.a-ginta duo. Cum eis igitur vende ordeum dando duoscaficios pro dragma , et erunt octoginta quattuor ca-ficii, quibus adde caficium cujus precium fuit octo>,et erunt octoginta quinque calicii. Per eos igitur op-pone decem caficios, et tune jam errasti cum septua-ginta quinque additis-, et hoc vocatur error primu.s.Deinde assume lancem secundam ex duobus, qua sitriticum esset duo, et venditus esset quisque cafîciusocto dragmis , et erunt sedecim dragme. Minue igiturex quinquaginta, et remanebunt triginta quattuordragme. Cum eis igitur vendatur ordeum dando duoscaficios pro dragma, et erunt sexaginta et octo dein-de adjunge eis duos caficios, et erunt septuaginta.Oppone ergo per eos decem, et tune jam errasti cumsexaginta additis, et hoc vocatur error secundus.Multiplica igitur errorem secundum, qui est sexa-ginta , in lancem primam, que est unum, et perve-nient sexaginta -, deinde multiplica lancem secundam,que est duo, in errorem primum, qui est septuagintaquinque, et erunt centum et quinquaginta. Posteademe minorem duorum numerorum ex majore eorum,quod est ut diminuas sexaginta ex centum. quinqua-ginta , et remanebunt nonaginta ; deinde minoremduorum errorum ex majore eorum, quod est ut mi-nuas sexaginta ex septuaginta quinque, et remane-bunt quindecim. Divide ergo nonaginta per quinde-cim, et pervenient sex caficii. Hic ergo est numerustritici ; et quod ex decem est residuum est ordeum,quod est quattuor caficii.