( 449 )
est oculum esse qui déterminât axem tolius Iridis,hoc est perpendicularem lineam quam à sole ad vapo-rem, ad angulos rectos, intelligimus pervenire, namlinea quæ à sole a. per oculum d. transit, eadem adCentrum ipsum circuli Iridis , nempe ad punctum c.progreditur , et in ipso puncto c. terminatur : ut me-rito plurimi in hoc consentiant, quod est verissimumet necessarium, nimirum centrum solis, oculum, etcentrum Iridis in unica, et eadem linea recta semperreperiri et illam esse axem coni illuminationis. Atqueex his hahemus etiam figuram Iridis quàm quæreba-mus : restât indagandum de coloribus.
Tris itaque , ut hactenus, habemus, nihil aliud estquàm lux solis reflexa. Hæc tamen lux ad oculum nonpervenit pura et clara, sed nonnihil opacala et of-fuscata et consequenter colorata. Exigua enim iliacorpuscula aquea, addita præsertim confusione plu-rium radiorum per refractionem aggregatorum, nonpossunt totam solis figuram reflectere, sed solamlucem quod iam exposuimus cap. 3 , propos. 6 et 7 ,et cap. 4, propos. 5. Etsane lucem coloratam ob ad-mixtionem opacitatis ipsiusmet vaporis, sive aquæiam fere concretæ, et ob debilitatem etiam illamquàm secum fert natura reflexionis, et denique obdistantiam quæ intercedit inter oculum et vaporem.
Ordo tamen colorum quem in Iride observamus ànemine adbuc sufficienter expli catus, eam mihi cau-sam liabere videtur , ut circuli Iridis pars convexa,hoc est ambitus exterior, sit rubeus, sive puniceus,quia radij solis inde reflexi, clariori ac non nimiumopacata luce perfluuntur. Circa medium verô paulo
2 9
IV.